6344. `Et principium virium mearum': quod significet quod per illam prima potentia vero, constat ex significatione `principii virium' quod sit prima potentia; et quia `vires' praedicantur de vero, est prima potentia vero quae significatur; similiter ac apud Esaiam, Jehovah dat defatigato robur, et cui non vires, potentiam multiplicat, xl 29;
ubi `robur' praedicatur de bono, ac `vires' de vero, `potentia' de utroque. Quomodo intelligendum quod per fidem potentia bono, et prima potentia vero, quae significantur per `Reuben primogenitus meus, tu robur meum et principium virium, mearum', paucis dicetur: omnis potentia in spirituali mundo est a bono per verum, absque bono verum prorsus nihil potest, est enim verum sicut corpus, et bonum est illius corporis sicut anima; ut anima aliquid efficiat, erit per corpus; inde patet quod vero absque bono sit prorsus nulla potentia, sicut est prorsus nulla corpori absque anima, nam corpus tunc est cadaver, ita quoque verum absque bono; cum primum nascitur fides veri per bonum, tunc apparet potentia in vero; illa potentia est quae vocatur prima potentia vero per fidem, et significatur per `principium virium'; ut quoque alibi in Verbo ubi de primogenitura agitur, ut apud Davidem, Percussit omnem primogenitum in Aegypto, principium virium in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 51:
et alibi, Percussit omnem primogenitum in terra eorum, {1}principium omnium virium ejus, cv 36:
tum in Deuteronomio, Primogenitum filium exosae agnoscet, ut det illi partes duas de omni quod invenietur illi; eo quod ille sit principium virium ejus, illi jus primogeniturae, xxi 17. [3]Quia per `primogenitum' significatur in genuino sensu bonum quod charitatis, at in sensu secundum apparentiam, verum quod fidei, n. 3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et quia illa bina sunt Ecclesiae fundamenta, ideo ab antiquis dictus est primogenitus `robur patris et principium virium ejus'; quod illa per primogenitum significata sint, patet manifeste ex eo quod Jehovae seu Domino fuerit omne primogenitum, et quod loco omnium primogenitorum tribus Levi acceptata {2}fuerit et ei datum sacerdotium. [4]Quid potentia {3}vero ex bono, vix aliquis scire potest qui in mundo, sed qui in altera vita, ita ex revelatione inde; illi qui in vero sunt ex bono, hoc est, in fide ex charitate, in {4} potentia sunt per verum ex bono; in illa sunt omnes angeli; unde etiam {5}angeli vocantur `potentiae' in Verbo; sunt enim in potentia coercendi spiritus malos, etiam unus (x)angelus millenos simul; potentiam suam maxime exercent apud hominem, illum tutando quandoque contra plura inferna, et hoc mille et mille modis; [5]haec potentia illis est per verum quod fidei ex bono quod charitatis; sed quia {6}fides illis est ex Domino, est Dominus solus Qui est potentia apud illos; haec potentia quae per fidem est a Domino, intelligitur per verba Domini ad Petrum, Super {7}hac petra aedificabo Ecclesiam Meam; et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 18, 19; haec ad Petrum, dicta sunt quia per illum repraesentata est fides, videatur Praefatio ad Gen. xxii, ut et n. 3750, 4738, 6000, 6073 fin.; et quoque per `{8}petrum', sicut Petrus ibi nominatur, ubivis in Verbo in sensu ejus interno significatur fides, ac in supremo sensu Dominus quoad fidem. @1 Sch has praecipuum, S wrote praecipuum at first, but altered to principium; Heb is (reshith) in all four places in this no.$ @2 est$ @3 veri$ @4 i tali$ @5 illi potentiae in Verbo vocantur$ @6 omnis illis fides$ @7 hanc petram$ @8 petram$