Arcana Coelestia (Elliott) n. 3750

Previous Number Next Number See English 

3750. Qualem ideam de caelo habent, etiam illi qui prae omnibus aliis creduntur communicationem cum caelo, et inde influxum habere, etiam mihi ad vivum ostensum est: qui supra caput apparent, sunt ii qui in mundo se coli voluerunt ut dii, et apud quos amor sui ad summum per gradus potentiae, et ad summum per imaginarium liberum inde evectus est; et {1}sunt simul dolosi sub specie innocentiae et amoris in Dominum; [2] illi apparent in alto supra caput ex phantasia altitudinis, sed usque sub pedibus in inferno sunt; unus ex illis ad me se demittebat; et dictum ab aliis quod fuerit in mundo pontifex; locutus est mecum admodum blande, et primum de Petro et ejus clavibus, quos putabat se habuisse; sed cum quaereretur de potestate intromittendi in caelum quoscumque libebat, tam crassam ideam habebat de caelo ut repraesentaret sicut januam per quam introitus; dicebat quod illam gratis aperuerit pauperibus, sed quod divites aestimati, et quod sanctum fuisset id quod dederant; interrogatus num credat quod remanserint ibi illi quos intromiserat, dixit, quod hoc non sciat, si non, quod inde exeant; porro dictum quod scire interiora eorum non {2}posset, num digni, forte praedones qui in inferno erunt; dixit quod hoc non ei curae fuerit, si non digni, quod queant emitti; sed instruebatur quid per claves Petri intellectum, quod nempe fides amoris (c)et charitatis, et quia solus Dominus dat talem fidem, quod solus Dominus sit Qui intromittit in caelum, et quod Petrus non appareat alicui, et quod simplex spiritus sit qui non plus potestatis habet quam alius. De Domino non aliam opinionem habuit quam quod colendus, quantum dat potestatem talem, at si non daret, perceptum quod cogitaret quod non magis colendus: porro cum locutus cum illo de interno homine, de eo spurcam ideam habuit. [3] Qualem respirationis libertatem, plenitudinem, et jucunditatem habuerit, cum super solio suo in consistorio sederit, et ex spiritu sancto se locutum crediderit, mihi ad vivum ostensum est; mittebatur in similem statum (m)in quo fuerat cum ibi,(n) nam in altera vita quilibet facile in statum vitae quem habuit in mundo, mitti potest, quia status vitae suae quemlibet post mortem manet, et communicata est mecum respiratio qualis ei tunc fuerat, erat libera cum jucunditate, lenta, regularis, alta, implens pectus, {3}sed cum contradicebatur, tunc in abdomine erat, ex respirationis continuo, aliquid quasi se volvens ac repens; et cum putaret Divinum esse quod pronuntiabat, percepit id ex quadam respiratione magis tacita et quasi consentiente. [4] Ostensum mihi dein, a quibus pontifices tales tunc reguntur, quod nempe a sirenum turba quae supra caput, quae imbuerunt naturam et vitam insinuandi se in affectiones quascumque animo imperandi, et {4}subjiciendi sibi alios, ac perdendi quoscumque sui causa, quibus sanctitas et innocentia est pro medio; timent sui, et caute agunt, at data occasione in crudelia absque ulla misericordia, sui causa, ruunt{5}. @1 after dolosi$ @2 potuisset$ @3 at$ @4 after medio$ @5 i 3751. continuatio de Maximo Homine, et de correspondentia ibi cum corde et pulmone ad finem capitis sequentis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church