Arcana Coelestia (Elliott) n. 3751

Previous Number Next Number See English 

3751. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM NONUM

Ante caput praecedens xxviii, explicata sunt quae Dominus de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum xxiv 15-18, praedixit;

nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba, Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis;

orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church