253. Ex proprio caelesti et angelico Ecclesia in Verbo vocatur mulier, ut et uxor, tum sponsa, virgo, filia: quod dicatur mulier, in Apocalypsi, Mulier circumdata solem, et lana sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim;...et quod draco persecutus mulierem quae pepererat masculum, xii 1, 4, 5, 13;
ubi per 'mulierem' intelligitur Ecclesia; per 'solem' amor; per 'lunam' fides; per 'stellas' veritates fidei, ut prius; quae mali spiritus odio habent et omni opera persequuntur. Quod mulier, ut et uxor, apud Esaiam, Quia Maritus{1} tuus Factor tuus, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam quasi mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et uxorem adolescentiarum, liv 5, 6;
ubi Maritus Factor in plurali quodam, quia proprium simul; 'mulier relicta' et 'uxor adolescentiarum' in specie pro Antiqua et Antiquissima Ecclesia: similiter apud {x}Malachiam, Jehovah testificatus inter te, et [inter] uxorem adolescentiarum tuarum, ii 14. Quod uxor et sponsa, in Apocalypsi, Vidi urbem sanctam Hierosolymam [novam] descendentem a Deo, e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo:...Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, xxi 2, 9. Quod virgo et filia, commune est apud Prophetas. @ 1 Lit. Mariti tui Factores tui.$