Arcana Coelestia (Elliott) n. 4310

Previous Number Next Number See English 

4310. Quod in sensu interno historico per `vocavit Jacob nomen loci Peniel' significetur status quod induerent repraesentationes, constat ex significatione `vocare nomen' quod sit quale, de qua saepius prius; a significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; et ex significatione `Peniel' quod in hoc sensu sit induere repraesentationes, nam de his agitur in illis quae praecedunt et quae insequuntur {1}: quid Peniel significat, explicatur per haec verba `quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea {2} per quae significatur quod Dominus repraesentative praesens, de qua re (o)mox sequitur, ita hic quod induerent repraesentationes. Nomina locorum, sicut nomina personarum, ut et ipsae res, non significant similiter in uno sensu ac in altero; sicut ipse Jacob, is in sensu litterae significat ipsum Jacobum; in sensu interno historico posteritatem ejus {3}, n. 4281; in sensu interno (o)spirituali naturalem hominem apud regeneratum; in sensu autem supremo Dominum quoad Divinum Naturale, ut saepius ostensum (o)est; ita quoque reliqua nomina; ac ita Peniel. @1 sequuntur$ @2 i est$ @3 suam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church