Arcana Coelestia (Elliott) n. 10087

Previous Number Next Number See English 

10087. `Et accipies pectus': quod significet Divinum Spirituale in caelis, et ejus appropriationem ibi, constat ex significatione `pectoris' quod sit bonum charitatis, (c)et in supremo sensu Divinum Spirituale, de qua sequitur; quod sit appropriatio ejus in caelis, est quia in nunc sequentibus agitur de carne ex ariete, et de pane ex corbe, quae non adolebantur super altari, sed cesserunt Moschi, Aharoni et filiis ejus, in portionem, et comedebantur, per quae significatur appropriatio, processus ejus in nunc sequentibus describitur. Quod per `pectus' significetur bonum charitatis, et in supremo sensu Divinum Spirituale, est ex correspondentia; caput enim apud hominem correspondet bono amoris in Dominum, quod bonum est bonum intimi caeli, et vocatur Divinum Caeleste, pectus autem correspondet bono charitatis {1}, quod est bonum medii seu secundi caeli, et vocatur Divinum Spirituale, ac pedes (x)correspondent bono fidei, {2}ita bono oboedientiae, quod est bonum ultimi caeli, et vocatur Divinum Naturale, de qua correspondentia videantur quae supra n. 10,030 ostensa sunt. [2] Quia pectus ex correspondentia est bonum charitatis, et bonum charitatis est ex velle bonum facere {3}, ideo Johannes, qui id bonum repraesentabat accumbebat ad pectus seu in sinu Domini, Joh. xiii (x)23, 25, quo significatur quod id amaretur a Domino, nam accumbere ad pectus et in sinu' est amare; qui id scit, etiam scire potest quid significant haec Domini verba ad Petrum et ad Johannem, Jesus dixit Simoni Petro, Simon Jona, amasne Me? dicit, Immo, Domine, scis quod amem Te; {4} dixit illi, Pasce agnos Meos; dicit illi iterum, Simon Jona, amasne Me ? dicit, Immo, Domine, scis quod amem Te; dixit illi, Pasce oves Meas; dixit illi tertium, Simon Jona, amasne Me ? contristatus est Petrus, ideo dixit, Domine, Tu omnia nosti, Tu nosti quod amem Te; {5} dicit illi Jesus, Pasce oves Meas; amen dico tibi, Cum fuisti junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando autem senex {6}sis, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. Cum {7}hoc dixisset, dixit illi, Sequere Me; conversus Petrus vidit discipulum quem amabat Jesus, sequentem, qui etiam accumbebat in cena super pectore Ipsius; hunc videns Petrus, dicit, Domine, hic quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me, Joh. xxi (x)15-22;

quid haec significant, nemo scire potest nisi per sensum internum, qui docet quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint omnia fidei et amoris in complexu, quemadmodum duodecim tribus Israelis, et quod Petrus repraesentaverit fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera seu bona charitatis; quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint omnia fidei et amoris in complexu, videatur n. 3488, 3858 fin., 6397, similiter duodecim tribus Israelis, n. 3858, 3926, 4060, 6335, 6640; quod Petrus repraesentaverit fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera charitatis, Praefatio ad Gen. xviii et xxii, 3750, 4738, 6344 fin., et quod `petra,' ut Petrus quoque vocatur, sit Dominus quoad fidem, n. 8581. [3] Quia fides absque charitate non amat Dominum, et usque docere potest talia quae fidei et {8}amoris sunt, et quae Domini, ideo Dominus ter dixit, `Amasne Me ?' et `pasce agnos Meos,' et `pasce' oves Meas'; (c)ac ideo Dominus dicit, `Cum fuisti junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; cum autem senex {9}eris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis,' per quae significatur quod (x)fides' Ecclesiae in suo ortu sit {10}in bono innocentiae {11} sicut infans, at eum in suo occasu est, qui est in fine Ecclesiae, quod fides non amplius {10}in bono illo {12}esset nec {10}in bono charitatis; et quod tunc malum et falsum ducerent, quae significantur per `quando senex {9}eris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis,' ita ex libero servum fieri; `cingere' est scire et appercipere vera in luce ex bono, n. 9952, `ambulare' est vivere secundum illa, n. 8417, 8420, inde `cingere (x)se ipsum et' ambulare quo velit' est ex libero agere, et ex libero agere est ex affectione veri ex bono, n. 2870-2893, 9585-9591, ac est duci a Domino, n. 9096, 9586, 9589-9591, at `cingi ab alio et duci quo non velit' est servum esse est servum esse est agere ex malo, ita duci ab inferno, n. 9096, 9586, 9589-9590, 9591; (m)quod `agni,' de quibus Dominus primum dicit, (x) sint qui in bono innocentiae, videatur n. 3994, quod `oves,' de quibus Dominus secundo et tertio dicit, sint qui in bono charitatis et inde fide, n. 4169, 4809, et quod tria sint tota periodus a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198; ideo quia {13} de Ecclesia {14} ab ortu ejus ad {15} occasum ejus ad Petrum locutus est, {16} ter dixit, `Amasne Me ?'(n) Quod autem Johannes secutus sit Dominum, significabat quod qui in bonis charitatis sunt sequantur Dominum et amentur a Domino, nec recedant, {17}at quod illi qui in fide separata, non modo non sequantur Dominum sed etiam indignentur super id, sicut ibi Petrus; ut taceantur plura arcana quae in illis verbis. Ex his etiam patet quod accumbere super pectore et in sinu Domini sit amari ab Ipso, et quod id dicatur de illis qui in bonis charitatis sunt; similiter ac portare in sinu, Esai. xl 10, 11, et cubare in sinu, 2 Sam. xii 3. @1 i erga proximum $ @2 d ita i et$ @3 i proximo$ @4 dicit$ @5 dixit$ @6 fis$ @7 haec IT$ @8 charitatis$ @9 fis$ @10 ex$ @11 i et$ @12 Before charitatis$ @13 i Dominus$ @14 a principio$ @15 finem$ @16 i ideo$ @17 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church