3160. `Et respondit Laban et Bethuel, et dixerunt, A Jehovah exivit verbum, non possumus loqui ad te malum vel bonum': quod significet agnitionem quod solius Domini esset, constare potest ab explicatione singulorum verborum quoad sensum internum, sed quod hoc conclusum illorum sit, patet absque illa: `a Jehovah exivit verbum,' quod sit a Domino, constat quia per Jehovam toties in Veteri Testamento nominatum, nusquam alius intelligatur quam Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1815, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. Quod haec involvant arcana, constare potest ex eo quod hic responderit Laban qui frater, et dein Bethuel qui pater, non autem pater et mater, et quod virgo non nisi quam postea; causa est quia per `Labanem ut fratrem' repraesentatur affectio boni in naturali homine, n. 3129, 3130, et per `Bethuelem' origo affectionis boni; affectio boni et affectio veri in naturali homine se habent ut frater et soror; {1}e: affectio veri e naturali homine in rationalem evocati ac ibi cum bono conjuncti, se habet ut mulier maritata: [2] arcanum quod hic responderint Laban et Bethuel, hoc est, frater primum et dein pater, est quia bonum e rationali homine dum in naturalem influit, non influit ibi in verum immediate, sed in bonum ibi, et per bonum in verum; nisi ille influxus sit, non potest existere affectio veri; affectio boni in naturali homine est quae agnoscit, ita quae primum consentit, nam immediata datur communicatio inter bonum rationale et bonum naturale, non autem immediata inter bonum rationale et verum naturale, de {2}parallelismo eorum videatur n. 1831, 1832. Hic binae formulae loquendi antiquae occurrunt, nempe quod `a Jehovah exivit verbum' pro quod a Jehovah factum; {3}tum `non possumus loqui ad te malum vel bonum' pro quod non ausint negare, nec affirmare. De agnitione quod solius Domini {4}esset, sequitur. @1 at$ @2 i correspondentia et$ @3 et$ @4 sit$