5198. `Ascendentes septem vaccae': quod significet vera naturalis, constat a significatione `vaccarum' quod sint vera naturalis, de qua sequitur; quod septem fuerint, est quia `septem' significant sanctum, n. 395, 433, 716, et {1}inde numerus ille adjicit sanctitatem rei, de qua agitur n. 881; res etiam de qua hic agitur, est sancta, agitur enim de ulteriore renascentia naturalis per conjunctionem ejus cum caelesti spiritualis. Quod `vaccae' seu juvencae significent vera naturalis, constare potest ex eo quod `boves et juvenci' significent bona naturalis, n. 2180, 2566, 2781, 2830; in Verbo enim ubi masculus significat bonum, ibi femina verum, (c)ac vice versa ubi masculus significat verum, ibi femina bonum; inde est quod `vacca' significet verum naturalis, quia `bos' significat bonum ejus; [2] quod omnes bestiae quaecumque in Verbo nominantur, significent affectiones, bestiae malae et inutiles affectiones malas, at bestiae mites et utiles affectiones bonas, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519; causa quod significent, est ex repraesentativis in mundo spirituum, cum enim sermo est in caelo de affectionibus, tunc repraesentantur in mundo spirituum bestiae quae correspondent illius generis affectionibus de quibus sermo est, quod etiam saepius mihi videre datum est; et aliquoties miratus sum unde id, at perceptum quod bestiarum vitae non aliud sint quam affectiones, sequuntur enim affectionem suam ex instinctu absque ratione et sic feruntur quaelibet ad suum usum; affectionibus illis absque ratione non aliae formae corporum competunt quam quales sunt in quibus apparent super terra; inde est, cum de solis affectionibus est sermo, quod formae earum ultimae similes formis corporum talium bestiarum appareant, nam aliis indui nequeunt affectiones illae quam quae correspondent; visae quoque mihi sunt bestiae peregrinae quae in mundo nullibi existunt; fuerunt ex affectionibus ignotis et ex affectionibus mixtis; [3] inde nunc est quod in Verbo per `bestias' significentur affectiones, sed quaenam affectiones non aliunde patet quam ex sensu interno; quod per `boves' significetur bonum naturalis, videatur in locis supra citatis, et quod per `vaccas' vera naturalis, constare potest ab illis locis ubi nominantur, {2}ut apud Esaiam xi 7, Hos. iv 16, Amos iv 1; tum quoque Ex aqua separationis qua mundarentur, quae parata fuit ex vacca rufa combusta in cinerem extra castra, cui admiscebatur lignum cedri, hyssopus et dibaphum coccineum, Num. xix (x)2-10; is processus cum recluditur per sensum internum, indicat quod per `vaccam rufam' significetur verum naturalis immundum quod mundum factum per combustionem, tum quoque per talia quae significantur per `lignum cedri, hyssopum et dibaphum coccineum'; aqua inde repraesentabat medium purificationis. @1 praeterea$ @2 sicut$