Arcana Coelestia (Elliott) n. 2508

Previous Number Next Number See English 

2508. `Soror mea haec': quod significet verum rationale, constat ex significatione `sororis' quod sit verum intellectuale rationale, de qua n. 1495. Quod verum rationale sit `soror,' non aliunde constare potest quam ex conjugio caelesti; quae enim inde descendunt, proximitates inter se habent, sicut consanguinitates et affinitates in terra, de quibus videatur n. 685, 917, et hoc cum varietate indefinita; ipsum conjugium caeleste est solum inter Divinum Bonum et Divinum Verum; inde apud hominem concipitur intellectuale, rationale et scientificum, nam absque conceptione ex conjugio caelesti nusquam homo potest intellectu, nec ratione, nec scientia imbui, proinde non potest esse homo; quantum itaque ex conjugio caelesti ducit, tantum est homo. In Ipso Domino est conjugium caeleste, ita ut Dominus sit ipsum illud conjugium, est enim Ille ipsum Divinum Bonum et simul Divinum Verum; angeli et homines in conjugio caelesti sunt quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et quantum inde in fide, hoc est, quantum in bono Domini ac inde in vero, et tunc dicuntur `filiae et filii,' ac inter se `sorores et fratres,' sed hoc cum differentia. Quod verum rationale dicatur `soror,' est causa quia concipitur ab influxu Divini Boni in affectionem verorum rationalium; bonum quod inde in rationali vocatur `frater,' et verum quod inde, `soror'; sed hoc melius constabit ex illis quae in vers. 12: hujus capitis ab Abrahamo dicuntur, `Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae, et facta mihi in uxorem.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church