3066. `Et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas': quod significet affectiones veri, et per illas instructionem, constat a significatione `filiarum' quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 2362; ex significatione `virorum urbis' quod sint vera; {1}incolae urbis in Verbo passim dicuntur `viri urbis,' passim `habitatores urbis'; cum `viri urbis,' significantur vera, cum `habitatores,' significantur bona; quid `viri,' videatur n. 265, 749, 915, 1007, 2517; quid `habitatores,' n. 2268, 2451, 2712; quid `urbs,' n. 402, (x)2449, 2943; et a significatione `haurire aquas' quod sit instrui, de qua supra n. 3058; inde patet quod per `filias virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas' significentur affectiones veri, et per illas instructio; [2] per vera nusquam aliquis instruitur, sed per affectiones veri; vera enim absque affectione alluunt quidem ad aurem sicut sonus, sed non intrant in memoriam; quod facit ut {2}intrent in memoriam, et ei inhaereant, est affectio; est enim {3}bonum affectionis sicut humus, cui vera sicut semina inseminantur, sed qualis humus, hoc est, qualis affectio, talis est inseminati productio; finis aut usus dictat qualis humus, seu qualis affectio, ita qualis inseminati productio; aut si mavis, ipse amor dictat, nam amor est omnibus finis et usus; nihil enim pro fine habetur, et pro usu, nisi quod amatur. @1 in Verbo enim incolae urbis$ @2 memoriae inhaereant$ @3 affectio$