Arcana Coelestia (Elliott) n. 2116

Previous Number Next Number See English 

2116. Quod `circumcisi sunt ab illo' significet quod justificati sint a Domino, constare potest a repraesentatione et inde significatione `circumcidi' quod sit purificari, de qua supra n. 2039 quod `circumcisi ab illo,' hoc est, ab Abrahamo, etiam repraesentativum fuit, nempe quod purificati et sic justificati a Domino. Quod autem justificationem attinet, illa (t)se non habet secundum vulgarem opinionem, nempe quod omnia mala et peccata sint abstersa et prorsus deleta, quando, sicut {1} opinantur, credunt, etiamsi hoc foret in ultima mortis hora, utcumque per integrum vitae suae cursum in malis et flagitiis vixerunt; plene enim instructus sum quod ne quidem minimum malum quod homo cogitavit et actualiter fecit in vita corporis, abstergatur et prorsus deleatur, sed quod omne remaneat usque ad minimum ejus; [2] verum ita se habet: qui odia, vindictas, crudelitates et adulteria cogitarunt et exercuerunt, ac ita in nulla charitate vixerunt, vita inde tracta manet eos post mortem, immo omnia et singula vitae istius, quae {2} successive redeunt; inde cruciatus eorum in inferno: at qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum vixerunt, illorum mala vitae etiam omnia manent, (m)sed temperantur bonis quae per vitam charitatis dum vixerunt in mundo, acceperunt a Domino, et sic elevantur in caelum, immo detinentur a malis quae secum habent sic ut non appareant; qui de eo dubitant in altera vita quod mala secum habeant, quia non apparent, remittuntur in illa, usque dum sciant quod ita se res habeat, et dein rursus in caelum elevantur;(n) [3] hoc nunc est justificari; sic enim (t)non justitiam sui sed justitiam Domini agnoscunt: quod dicant salvari eos qui fidem habent, hoc verum est, sed per fidem in Verbo nihil aliud intelligitur quam amor in Dominum et charitas erga proximum, ita vita inde; doctrinalia et dogmata fidei non sunt fides sed fidei {3}, nam omnia et singula sunt propter finem ut talis fiat homo sicut docent, quod manifeste {4} constare potest (c)a Domini verbis, quod in amore in Deum, et in amore erga proximum, [omnis] Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei, consistat, Matth. xxii 34-39; Marc. xii 28-35: quod nusquam alia fides quae fides, detur, in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 724, 809, 896 {5}, 904, 916, 989, 1017, 1076, 1077, 1121, 1158, 1162, 1176, 1258, 1285, 1316, 1608, 1798, 1799, 1834, 1843, 1844, et quod ipsum caelum consistat in amore in Dominum et in amore mutuo, n. 537, 547, 553, 1112, 2057 ostensum est. @1 i id.$ @2 d quae, i et.$ @3 i sunt.$ @4 i cuivis.$ @5 i 854.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church