Arcana Coelestia (Elliott) n. 4448

Previous Number Next Number See English 

4448. `Shechem filius meus': quod significet verum inde, constat ex repraesentatione `Shechemi' quod sit verum interius, de qua n. 4430, ita verum inde, nempe ex bono quod est Hamor, n. 4447; omne enim verum Ecclesiae est a bono ejus, aliunde nusquam verum existit: hoc verum quod per `Shechemum' repraesentatur, vocatur verum interius, estque in sua essentia non aliud quam bonum charitatis; Antiquissima enim Ecclesia quia caelestis, in bono amoris in Dominum fuit ac inde in perceptione omnis veri, nam homines illius Ecclesiae paene sicut angeli fuerunt; communicabant etiam cum illis, inde eorum perceptio; quapropter nec usquam ratiocinabantur de aliquo vero fidei, sed dicebant quia percipiebant e caelo, quod ita sit; `et' hoc usque adeo ut ne quidem nominare voluerint fidem, sed loco ejus charitatem, `videatur' n. 202, 337, 2715, 2718, 3246; inde est quod per verum interius hic intelligatur bonum charitatis; quod apud Hamorem Hivaeum et filium ejus Shechemum fuerint reliquiae illius Ecclesiae, videatur mox supra n. 4447. [2] Aliter se {1} habuit cum Ecclesia Antiqua, quae spiritualis; haec non in amore in Dominum fuit sicut Ecclesia Antiquissima, sed in charitate erga proximum, et ad {2} charitatem non pervenire potuerunt quam per verum fidei, cujus nullam perceptionem habuerant sicut antiquissimi, ideo tunc inceptum fuit disquirere de vero num ita sit. "De differentia inter caelestes qua perceptionem habuerunt et inter spirituales qui non habent, videatur n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 3246, 3887. @1 i vero$ @2 hanc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church