Arcana Coelestia (Elliott) n. 4449

Previous Number Next Number See English 

4449. `Desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem': quod significet desiderium conjunctionis cum nova hac quae apparet externa facie antiquae similis, constat ex significatione `desiderare anima' quod sit desiderium; ex repraesentatione `Dinae' quae hic est filia {1}, quod sit affectio veri, proinde Ecclesia, quam Ecclesia ab affectione veri est Ecclesia,' haec {2} per novam illam (o)hic intelligitur; et ex significatione `dare eam ad {3} mulierem' quod sit conjunctio, de qua n. 4434. [2] Quoad id quod nova illa Ecclesia, quae apud posteros Jacobi instaurata est, appareat externa facie Antiquae similis, sciendum quod statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae per Mosen mandata sunt, non aliena fuerint a statutis, judiciis et legibus quae in Antiqua Ecclesia, sicut quae de (t)desponsationibus et conjugiis, de servis, de animalibus quae ad esum conducerent et non conducerent, de mundationibus, de festis, tabernaculis, igne perpetuo, et de pluribus aliis: etiam de altaribus, holocaustis, sacrificiis, libaminibus, quae recepta fuerunt in altera Ecclesia Antiqua quae ab Ebero; quae quod nota fuerint prius quam mandata sunt genti illi, patet manifeste `ab historicis Verbi; ut solum quod (o)altaria, holocausta et sacrificia {4}; [3] de Bileamo memoratur, Quod jusserit ut aedificarentur septem altaria, et super illis holocausta et sacrificia ex juvencis et arietibus offerrentur, Num. xxiii 1, 2, 14, 15, 29;

et praeterea de gentibus, multis in locis, quod destruerentur (t)illarum altaria; et quoque de prophetis Baalis quod sacrificaverint, quos Elias interfecit; inde constare potest quod sacrificia quae mandata fuerunt posteris {5} Jacobi, non fuerint nova; ita nec {6} reliqua statuta, judicia et leges; sed quia haec facta sunt idololatrica apud gentes, cumprimis per id quod per talia colerent aliquem deum profanum, et sic quae repraesentabant Divina, deflecterent ad infernalia, praeter quod superaddiderint plura, ideo ut cultus repraesentativus qui luit Antiquae Ecclesiae, restauraretur, eadem revocata sunt: inde constare potest quod nova haec Ecclesia, quae apud posteros Jacobi instituta est, apparuerit externa facie Antiquae similis. @1 ex significatione filiae, hic Dinae$ @2 quae hic$ @3 in$ @4 i attinet$ @5 populo I$ @6 sed nota, ita quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church