Arcana Coelestia (Elliott) n. 4689

Previous Number Next Number See English 

4689. Et incurvaverunt se manipulo meo': quod significet adorationem, constat ex significatione `incurvare se' quod sit effectus humiliationis, de qua n. 2153, proinde adoratio; et ex significatione `manipuli Josephi' quod hic sit doctrinale de Domini Divino Humano, de qua n. 4686, ita est Divinum Humanum quod adoraverunt nempe illi qui in interiore Ecclesiae sunt; qui autem exteriores sunt, hoc est, illi qui a fide separata, nihil minus quam adorant; fides separata a charitate hoc secum habet quia, ut supra dictum, Dominus in charitate est praesens, ac in fide non nisi quam per charitatem nam charitas est medium conjungens; quid verum absque bono, et quid intellectuale absque voluntario, {1} ita quid fides absque charitate, aut quid confidentia absque essentia sua? [2] Quod illi qui in fide separata a charitate (o)sunt, nihil minus quam adorent Divinum Humanum Domini, constare mihi potuit manifeste a talibus qui in alteram vitam e Christiano orbe veniunt, cum quorum pluribus locutus sum, ibi (o)enim non ora sicut in mundo, sed corda loquuntur; cujusvis {2} cogitationes ibi communicantur multo apertius quam per aliquam loquelam in mundo, nec ibi loqui aliter conceditur quam sicut cogitant, ita sicut credunt; multi eorum qui etiam praedicarunt Dominum in mundo, ibi prorsus negant Illum, et cum inquiritur ex quo fine seu ex qua causa praedicarunt Ipsum et quoque (o)in externa forma sancte adoraverunt Ipsum, compertum est quod fecerint quia illis ex officio id injunctum et quia sic honores et opes lucrati; et qui non praedicarunt sed {3} usque confessi Ipsum, quod fecerint quia nati in Ecclesia, et quod diffamarentur si contra religionem locuti fuissent {4}; {5} ne quidem unus ex orbe Christiano novit quod Humanum Ipsius Divinum sit, et vix aliquis quod Ipse Solus caelum ac universum regat, minus quod Divinum Humanum Ipsius sit omne in caelo; quod ita sit, non {6} potuerat aperte revelari quia praevisum a Domino quod Ecclesia Christiana deflecteret a charitate ad fidem, proinde se separaret ab Ipso et si non modo rejiceret sed etiam profanaret sanctum quod a Divino Humano Ipsius, nam fides separata a charitate non aliter potest. [3] Quod fides separata a charitate hodie sit, constat, separant se Ecclesia secundum dogmata et qui aliter credit quam sicut dogma {7} docet e communione eorum ejicitur et quoque diffamatur; qui autem latrocinatur, absque misericordia deprivat alios suis bonis solum ne fiat apertis modis, qui dolose machinatur contra proximum, qui charitatis opera ignominia afficit, quique adulteratur, is usque Christianus vocatur, modo frequentet sacra et loquatur ex doctrina; inde patet quod hodie sit doctrina quae facit Ecclesiam, non autem vita, et quod fructus quos fidei adjungunt, sint modo in doctrina et nihil in mentibus eorum. @1 i et quid doctrina absque vita$ @2 i enim$ @3 et$ @4 fuerint$ @5 i et$ @6 nec$ @7 doctrina$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church