2751. Antrorsum superius ante oculum sinistrum erant conglobati tale qui in vita corporis in occulto et callidius aliis insidiati sunt; erant adulteri, e adhuc in mundo spirituum, quia inter recentes; pro more habebant ex globo suo emittere aliquos huc illuc, qui insidientur non modo contra amorem conjugialem, sed etiam contra bonum et verum, et maxime contra Dominum; qui emittuntur, redeunt ad (c)illos, et narrant quid audiverunt, et sic consultant ad me miserunt etiam unum, putantes quod essem spiritus, quia locutus loquela spirituum; emissarius ille cum loqueretur, scandalosa effutiebat, maxime contra Dominum, sic ut esset ex quasi meris scandalis compositus; sed respondi, ut abstineret a talibus, sciens ex quo globo, et ex qua fece sit; quod Dominum attinet, novi absque omni dubio quod unus sit cum Patre, quod universum caelum `Ipsius sit', quod ab Ipso omnis innocentia, pax, amor, charitas, misericordia etiam omnis amor conjugialis, et ab Ipso omne bonum et verum, quae omnia sunt Divina; et quod de Ipso Moses et Prophetae, hoc est, omnia et singula Verbi in sensu interno, et quod Ipsam omnes ritus Ecclesiae Judaicae repraesentaverint, et quia de illis (o)ita certus sum ut nihil dubii, quid nunc amplius vellet; his auditis cum pudore recessit; dicebantur illa ut narraret adulteris qui constituebant nefandum illum globum, e quo missus.