Arcana Coelestia (Elliott) n. 2053

Previous Number Next Number See English 

2053. `Erit foedus Meum in carne vestra': quod significet conjunctionem Domini cum homine in ejus impuritate, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua supra; et ex significatione `carnis' quod sit proprium hominis, de qua etiam supra n. 2041; proprium quam impurum sit, ibi quoque dictum, et in Parte Prima ostensum n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874, 875, 876, 987, 1047. Quod `foedus Meum in carne vestra' sit conjunctio Domini cum homine in ejus impuritate, ita se habet: apud hominem non datur aliquod verum intellectuale purum, hoc est, verum Divinum, sed vera fidei quae apud hominem, sunt apparentiae veri, quibus se adjungunt fallaciae quae sunt sensuum, et his falsa quae sunt cupiditatum amoris sui et mundi; talia vera apud hominem sunt, quae quam impura sunt constare potest ex eo quod iis adjuncta sint talia; [2] sed usque Dominus se conjungit cum homine in istis impuris, illa enim animat et vivificat innocentia et charitate et sic format conscientiam; vera conscientiae sunt varia, nempe secundum cujusvis religionem, quae violare Dominus non vult quia homo illis imbutus est et sanctitatem in illis posuit, modo non sint contraria bonis fidei; (m)Dominus neminem frangit sed flectit; quod constare exinde {1} potest, quod in unoquovis dogmate intra Ecclesiam sint qui conscientia donantur, quae usque eo melior est, quo vera ejus proprius accedunt ad vera genuina fidei; quia ex veris fidei ejuscemodi formatur conscientia, constat quod illa formata sit in parte hominis intellectuali, nam pars intellectualis est quae recipit illa; quam partem ideo Dominus miraculose separavit a parte voluntaria; quod est arcanum prius non notum, de quo videantur quae in Parte Prima, n. 863, 875, 895, 927, 1023(n). Quod `foedus in carne vestra' etiam significativum sit, nempe purificationis, constat ab illis quae de circumcisione n. 2039 ostensa sunt. @1 inde.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church