Arcana Coelestia (Elliott) n. 1894

Previous Number Next Number See English 

1894. Quod `Sarai' sit verum adjunctum bono, dictum et ostensum (o)est prius n. 1468 et alibi; pariter quod `Abram' sit Internus Homo Domini qui Jehovah. Quod Internus Homo Domini qui Jehovah, dicatur Homo, causa est quod nemo sit Homo quam solus Jehovah, nam Homo significat in suo genuino sensu illud Esse ex quo homo; ipsum Esse ex quo homo, est Divinum, proinde caeleste et spirituale; absque Divino caelesti et spirituali nihil est humanum apud hominem, sed est animale quoddam quale apud bestias: ex Jehovae seu Domini Esse habet omnis homo quod sit homo, inde etiam appellatur homo; (m)caeleste quod hominem facit, est ut amet Dominum et amet proximum, sic est homo quia imago Domini, et quia illud habet a Domino; [2] alioquin est fera(n): quod Jehovah seu Dominus sit solus Homo et quod ab Ipso habeant homines quod dicantur homines, tum quod `unus sit magis homo quam alter, videatur n. 49, 288, 477, 565; et praeterea constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus apparuerit Antiquissimae Ecclesiae patribus ut Homo, postea etiam `Abrahamo Ut et prophetis; quare etiam dignatus est Dominus, postquam nullus amplius homo in terra seu nihil caeleste et spirituale amplius apud hominem, assumere naturam humanam per id quod natus sicut alius homo, et illam facere Divinam, sic etiam solus Homo: praeterea universum caelum refert coram Domino imaginem hominis, quia Ipsum, inde caelum `Maximus Homo' appellatur, (m)ex eo imprimis, quia Dominus ibi est omne in omnibus.(n) @1 i inde.$ @2 Abramo.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church