Arcana Coelestia (Elliott) n. 1895

Previous Number Next Number See English 

1895. `Et ei ancilla Aegyptia': quod significet affectionem scientiarum, constat ex significatione `ancillae,' et ex significatione `Aegypti.' `Sarai,' quae hera seu domina, repraesentat et significat verum adjunctum bono, ut prius dictum; verum adjunctum bono est verum intellectuale in genuino sensu; verum autem rationale est intra illud, ita inferius; hoc nascitur a scientiis et cognitionibus vivificatis per affectionem eis correspondentem, quae affectio, quia est exterioris hominis, servire debet vero intellectuali quod est apud intimum, sicut ancilla herae aut famula dominae; quare illa affectio est quae repraesentatur et significatur per `ancillam Hagarem.' [2] Haec quomodo se habent, non ita ad captum dici potest {1}, prius enim sciendum est quid verum intellectuale in genuino sensu, tum quomodo nascitur rationale, quod nempe ab interno homine ut patre, et (o)ab exteriore seu naturali ut matre; absque conjunctione utriusque {2} nusquam aliquid rationale existit: rationale non nascitur a scientiis et cognitionibus, ut putatur, sed ab affectione scientiarum et cognitionum, ut constare solum potest ex eo quod nusquam aliquis rationalis possit fieri, nisi aliquod {3} jucundum seu affectio scientiarum et cognitionum aspiret; affectio est ipsa vita materna, et {4} ipsum caeleste et spirituale in affectione est vita paterna; inde quantum affectionis, et qualis affectio, tantum rationalis, et taliter rationalis, fit homo; scientifica et cognitiones in se non sunt nisi res mortuae seu causae instrumentales, quae per vitam affectionis vivificantur; haec est conceptio rationalis hominis apud unumquemvis. Quod fuerit ancilla Aegyptia, et hoc dicatur, causa est quia `Aegyptus' significat scientias, ut ostensum prius n. 1164, 1165, 1186, 1462. @1 A d potest, i possunt.$ @2 i quasi conjugii.$ @3 aliquid jucundum seu aliqua affectio.$ @4 at.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church