Arcana Coelestia (Elliott) n. 9495

Previous Number Next Number See English 

9495. `Et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero': quod significet conjugium veri cum bono (c)et boni cum vero, constat ex significatione `annulorum' quod sint conjunctio seu conjugium boni {1}cum vero, ut supra n. 9493, quod conjugium est reciprocum nempe {2}veri cum bono et boni cum vero; {3} idea {4}hujus conjugii haberi potest {5}in conjunctione cordis et pulmonis; cor se conjungit cum pulmone, et pulmo vicissim cum corde, {6}nam cor ex dextra sua parte remittit sanguinem in pulmonem, et pulmo remittit eum vicissim in cor, sed in partem ejus sinistram, et sic continue; tale etiam est conjugium boni {7}cum vero et veri cum bono in caelo, ubi (d)etiam cor correspondet bono quod amoris, et pulmo {8}vero quod fidei, n. 3883-3896, 9300. Quod duo annuli super latere uno, et duo annuli super latere altero essent, erat quia `duo' significant conjunctionem, n. 1686, 5194, 8423, et `latus' significat bonum quod conjungendum vero, ut inde potentia, de qua {9} in nunc sequente articulo. @1 et veri$ @2 boni cum veri [vero intended], et veri cum bono$ @3 i quod sit reciprocum est, quia verum ex bono in se habet bonum, et bonum in continuo conatu conjunctionis cum vero est, inde verum se vicissim conjungit cum bono$ @4 ejus rei$ @5 ex$ @6 d nam i quapropter$ @7 et veri ac veri et boni$ @8 veris quae$ @9 i re$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church