9207. `Et filii vestri orphani': quod significet quod simul tunc vera, nempe peribunt, constat ex significatione `orphanorum' quod sint qui in vero {1} et nondum in bono, et usque desiderant bonum, de qua {2} n. 9198, hic qui in vero {3} sed non desiderant bonum, ita apud quos vera pereunt, nam dicitur de malis quorum filii fient orphani. Quod vera pereant apud illos qui non desiderant bonum, patet ab illis quae mox supra n. (x)9206 de conjunctione boni et veri dicta sunt. Quomodo cum illa conjunctione se habet, porro dicendum est: vera quae conjuncta bono sunt, in se semper desiderium faciendi bonum habent, et simul per id se artius conjungendi cum bono; seu quod idem, illi qui in veris sunt semper desiderant facere bonum, et sic conjungere id suis veris; quapropter qui credunt se in veris esse et non desiderant facere bonum, illi non in veris sunt, hoc est, in fide illorum, utcumque putant quod sint; [2] hoc describitur a Domino per `salem' apud Matthaeum, Vos estis sal terrae; quod si sal infatuetur, per quid salietur? ad nihil conducet amplius, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus, v 13, 14;
haec dicit Dominus ad discipulos et ad populum; per `salem terrae' intelligitur verum Ecclesiae quod desiderat bonum, per `salem infatuatum' intelligitur verum absque desiderio ad bonum {4}; quod tale verum ad nihil prosit, describitur per quod sal infatuatum {5} ad nihil conducat amplius, nisi ut projiciatur foras et conculcetur {6}; desiderare bonum est desiderare facere bonum, et sic conjungi bono: [3] apud Marcum, Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur; bonum est sal, si autem sal (x)insulsum fit, quonam id condietis? habete in vobis salem, et pacem colite inter vos invicem, ix 49, 50;
`igne saliri' est desiderium boni ad verum, et `sale saliri' est desiderium veri ad bonum, `sal insulsum' est verum absque desiderio ad bonum, `habere in se salem' est id desiderium: [4] apud Lucam, Omnis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates non potest Meus esse discipulus; bonum (t)sal est, si vero sal infatuatum fuerit, per quid condietur? neque in terram neque in (x)sterquilinium commodum est; foras projiciunt (c)id, xiv [33,] 34, 35;
hic similiter `sal' pro vero desiderante bonum, et `sal infatuatum' pro vero quod est absque desiderio ad bonum; `non commodum in terram nec in (x)sterquilinium' pro quod prorsus non conducat ad aliquem usum, neque bonum neque malum; qui sunt {7} in tali vero sunt {8} qui vocantur tepidi, (m)quod patet ab illis quae praecedunt `quod non discipulus Domini esse possit qui non abnegat omnes suas facultates,' hoc est, qui non amat Dominum supra omnia; qui enim amant {9} Dominum, et quoque semet pari gradu, illi sunt qui vocantur tepidi, et qui non commodi sunt ad usum bonum nec ad usum malum {10}:(n) [5] apud Moschen, Omne munus minhae tuae sale salietur; nec cessare facies sal foederis Dei tui super minha (x)tua; super omni munere tuo offeres sal {11}, Lev. ii 13;
quod `in omni munere esset sal' significabat quod desiderium veri ad bonum ac boni ad verum esset in omni cultu; inde quoque sal illud vocatur `sal foederis Dei,' foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037, 6804, 8767, 8778, et `sal' est desiderium conjunctionis. [6] Cum desiderat unum conjungi alteri reciproce, hoc est, bonum vero et verum bono, tunc se mutuo spectant; cum autem se divellit verum a bono, tunc se avertunt a se mutuo, et spectant retro aut {12} post se; hoc significatur per uxorem Lothi factam statuam salis, apud Lucam, Quicumque erit super domo et vasa illius in domo; ne descendito ad tollendum ea, et quicumque in agro similiter, ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32;
quod id sit spectare post se seu retro, videatur n. 3652, 5895 fin., 5897, 7857, 7923, 8505, 8506, 8510, 8516; [7] (m)quod `sal' significet desiderium veri, est quia sal fertilem reddit {13} terram, et sapidum facit cibum, et quia (x)sali igneum et simul conjunctivum inest, sicut inest vero ardens desiderium ad bonum, et simul conjunctivum;(n) statua salis {14} est disjunctio a vero {15}, nam {16} sal in opposito sensu significat destructionem et vastationem {17} veri, (o)ut apud Zephaniam ii 9; apud Ezechielem xlvii 11;{18} apud Jeremiam xvii 6; apud Davidem Ps. cvii 33, 34; in Deut. xxix 22 [A.V. 23]; in Libro Judicum ix 45; et in Libro 2 Regum ii 19-22. Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per desiderium veri (x)ad bonum, et per desiderium boni ad verum {19}, quae per `orphanum' et per `viduam' significantur. @1 vero altered to veris A, vera I$ @2 i supra$ @3 vero altered to veris$ @4 illo$ @5 infatuatis$ @6 i ab hominibus$ @7 After vero$ @8 i hic$ @9 sed qui amat$ @10 malum aut bonum$ @11 salem$ @12 seu$ @13 facit$ @14 i hic$ @15 veri a bono$ @16 i per$ @17 significatur destructio et vastatio$ @18 After Jeremiam xvii 6$ @19 verum quod desiderat bonum, tum quid per bonum quod desiderat verum$