Arcana Coelestia (Elliott) n. 10729

Previous Number Next Number See English 

10729. `Sex diebus fiet opus': quod significet statum primum regenerationis hominis a Domino, et in supremo sensu glorificationis Humani Domini, constat ex significatione `sex dierum' qui praecedunt septimum seu sabbatum, et in quibus fiet opus, quod sit status primus regenerationis hominis a Domino, qui status est cum homo est in veris et per vera ducitur ad bonum, et tunc in pugnis, de qua n. 8510, 8888, 9431, 10,360; quod etiam sit status glorificationis Humani Domini cum Ipse in mundo fuit, et ex Divino Vero pugnavit contra inferna, et redegit omnia ibi et in caelis in ordinem, videatur n. 10,360; sunt enim bini status homini cum regeneratur a Domino, prior cum in veris est et per vera ducitur ad bonum, posterior cum in bono est et ex bono videt et amat vera; homo in priore statu quidem ducitur a Domino, sed per {1}suum proprium, nam agere {2}ex veris est ex illis quae sunt apud hominem, sed agere ex bono est a Domino; inde patet quod quantum homo se patitur per {3}vera duci ad {4}bonum, tantum ducatur a Domino et ad Dominum, est enim actio et reactio in omnibus quae conjuncta sunt;{5} [2] agens est bonum {6}et reagens est verum; at verum nusquam reagit ex se sed ex bono, inde quantum verum recipit bonum tantum reagit, et quantum reagit tantum ei conjungitur;inde etiam sequitur quod Dominus, antequam conjungitur Ipsi homo, agat illum per vera ad Se; et quantum homo patitur se adduci tantum conjungatur; vera enim Divina talia sunt ut aptari possint bono, quoniam vera existunt ex bono; inde nunc homini perceptio, quae in se est reagentia; pati se agi seu adduci per vera ad bonum est vivere secundum illa. Haec dicta sunt ut aliquo modo sciatur quomodo se habet cum primo statu hominis qui regeneratur, qui significatur per `sex dies laboris.' @1 proprium hominis$ @2 ex veris est ab homine altered to per vera est per illa quae sunt apud hominem$ @3 bonum IT$ @4 vera IT$ @5 i actio seu$ @6 reactio seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church