Arcana Coelestia (Elliott) n. 10730

Previous Number Next Number See English 

10730. `Et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati Jehovae': quod significet alterum statum regenerationis hominis cum ei conjunctio cum Domino, et quod in supremo sensu significet unionem Humani Domini cum ipso Divino, constat ex repraesentatione `sabbati' quod sit alter status regenerationis hominis cum homo in bono est, et sic a Domino ducitur, de qua n. 8510, 8890, 8893, 9274, et quod in supremo sensu sit unio Humani cum ipso Divino in Domino, de qua n. 8495, 10,356, 10,367, 10,374; cum enim Dominus in mundo fuit, primum fecit Humanum Suum Divinum Verum, {1}at cum exivit e mundo fecit Humanum Suum (x)Divinum Bonum per unionem cum ipso Divino quod fuit in Ipso; hoc repraesentatur per sabbatum in supremo sensu, quapropter dicitur `sabbatum sabbati Jehovae'; simile facit Dominus cum homine quem regenerat, primum imbuit illum veris et postea per vera conjungit illum bono {2}, ita Sibi; hoc repraesentatur per sabbatum in sensu (x)respectivo, nam {3}regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, hoc est, sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita regenerat hominem. [2] Per sabbatum in proprio sensu significatur quies ac pax, quia 2 cum Dominus univit Humanum Suum ipsi Divino, Ipsi fuit pax, cessaverunt enim tunc pugnae, {4}ac omnia in caelis et in infernis in ordinem redacta sunt; {5}et sic non modo Ipsi pax sed etiam pax et salus {6}angelis in caelis et hominibus in terris. [3] {7}Quoniam illa duo sunt ipsa universalia, ex quibus reliqua Ecclesiae pendent, ideo sanctificatio sabbati solum proponitur, per quod illa duo significantur; universale enim omnium est quod Dominus univerit Humanum Suum ipsi Divino, et quod inde pax et salus homini; et quoque universale est quod homo conjungendus sit Domino, quod fit per regenerationem, ut ei sit pax et salus; ideo quoque {8}sabbatum apud gentem Israeliticam fuit principale repraesentativum, ac principale signum foederis cum Jehovah, hoc est, {9} conjunctionis cum Domino, videatur n. 10,357, 10,372; foedus {10} est conjunctio. @1 et$ @2 i quod a Se$ @3 status regenerationis$ @4 per quae redigit$ @5 inde$ @6 homini$ @7 est enim homini pax et salus cum in bono est, sunt enim ipsa universalia ex quibus reliqua omnia pendent, ideo hoc solum hic proponitur$ @8 After Israeliticam,$ @9 i signum$ @10 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church