Arcana Coelestia (Elliott) n. 4018

Previous Number Next Number See English 

4018. `E regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum': quod significet usque ad affectionis ardorem ut conjungerentur, constat ex significatione `incalescere in veniendo ad bibendum' quod sit affectionis ardor; quod `incalescere' sit ardor, {1}patet, et quod `venire ad bibendum' sit affectio veri, videatur mox supra n. 4017; `e regione gregum' quod sit ut conjungerentur, nempe vera et bona naturali, {2}est quia involvit intuitionem et inde excitatam affectionem, spiritualia enim ita conjunguntur; et praeterea omnis implantatio veri et boni, tum omnis conjunctio, fit per affectionem; vera et bona quae discuntur quibus homo non afficitur, in memoriam quidem intrant, sed tam leviter ibi haerent, sicut pluma parieti, quae dissipatur levissimo aspirante vento; [2] cum rebus quae in memoriam {3}intrant, ita se habet: quae absque affectione intrant, cadunt in umbram ejus, at quae cum affectione, veniunt in lucem ibi; quae ibi in luce sunt, videntur et apparent clare et vive ad similis rei excitationem quamcumque, non autem ita quae circum latent in umbra; affectio quae est amoris hoc secum habet; inde constare potest quod omnis implantatio veri, et ejus conjunctio cum bono fiat per affectionem, et quo major affectio, eo fortior conjunctio; [3] affectionis ardor est hic intima affectio; sed vera implantari et bono conjungi nequeunt, nisi per affectiones veri et boni, quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus a charitate erga proximum, et ab amore in Dominum; at mala et falsa per affectiones mali et falsi, quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus (c)ab amore sui et mundi; quia res ita se habet, et hic de conjunctione (t)boni et veri in naturali homine in sensu interno agitur, ideo hic et in sequentibus memoratur de `incalescentia gregis cum venirent ad bibendum,' per quae talia significantur. @1 constat$ @2 inde constare potest quod involvat$ @3 i hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church