Arcana Coelestia (Elliott) n. 1316

Previous Number Next Number See English 

1316. 'En populus unus, et labium unum omnibus illis': quod significet quod verum fidei et doctrina una omnibus fuerit, constat a significatione 'populi' quod sit verum fidei, et a significatione 'labii' quod sit doctrina: quod 'populus' significet verum fidei, hoc est, illos qui in vero fidei, ostensum est prius n. 1259, et quod 'labium' significet doctrinam fidei, ostensum est supra ad vers. 1; 'populus unus et labium unum' dicitur quando omnibus pro fine est commune bonum societatis, commune bonum Ecclesiae, et regnum Domini, sic enim in fine est Dominus a Quo omnes sunt unum; at cui proprium bonum pro fine, nusquam Dominus adesse potest, ipsum proprium hominis abalienat Dominum, nam sic flectit et vertit commune bonum societatis, ipsumque Ecclesiae, immo regnum Domini, in se, usque adeo ut quasi sit pro se; ita detrahit Domino quod Ipsius est, et se substituit; quod cum regnat apud hominem, in singulis ejus cogitationibus, immo in minimis cogitationum, est simile; quod regnans est apud hominem, ita se habet; [2] hoc non ita manifeste in vita corporis quam in altera vita patet; quod regnans apud eum est, se manifestat per sphaeram quandam quae percipitur ab omnibus qui circum eum, quae sphaera quia exhalat a singulis apud eum, talis est; sphaera ejus qui semet spectat in singulis, sibi appropriat ac, ut dicitur ibi, absorbet, omne quod favet ei, sic omne jucundum spirituum circum eum, et destruit omne liberum apud illos, quare non potest aliter quam ut talis dissocietur; at vero cum 'populus unus, et labium unum' est, hoc est, cum omnium commune bonum spectatur, tunc unus nusquam appropriat sibi alterius jucundum, et destruit alterius liberum, sed quantum potest, promovet et auget; inde societates caelestes sicut unum sunt, et hoc unice per amorem mutuum a Domino: similiter se habet in Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church