Arcana Coelestia (Elliott) n. 1317

Previous Number Next Number See English 

1317. Quod 'hoc inceptum eorum ad faciendum' significet quod nunc alii fieri inciperent, constare potest a serie; 'inceptum ad faciendum' hic significat cogitationem seu intentionem, proinde finem, sicut etiam constat ab illis quae mox sequuntur, 'et nunc non prohiberetur ab iis omne quod cogitarunt facere': quod in sensu interno significetur finis, inde est quia a Domino spectatur apud hominem aliud quam finis; utcumque ejus cogitata et facta sunt, quae innumeris modis variantur, modo finis (x)sit bonus, illa sunt omnia bona; at si finis malus, omnia sunt mala; finis est qui regnat in singulis quae cogitat et facit homo. Angeli apud hominem quia sunt Domini, non aliud apud hominem regunt quam fines ejus; cum illos regunt, etiam cogitata et facta regunt, nam omnia illa sunt finis: finis apud hominem est ipsa ejus vita; omnia quae cogitat et facit, a fine vivunt quia, ut dictum, sunt finis, quare qualis est finis talis est vita hominis; finis non aliud est quam amor, nam homo nihil aliud pro fine habere potest quam quod amat; qui aliud cogitat quam facit, pro fine usque habet quod amat; in ipsa simulatione, aut in dolo, est finis, qui est amor sui aut amor mundi, et inde jucundum vitae ejus: ex his quisque concludere potest quod talis sit vita hominis qualis est ejus amor: haec nunc sunt quae significantur per 'inceptum ad faciendum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church