Arcana Coelestia (Elliott) n. 3865

Previous Number Next Number See English 

3865. `Quia nunc amabit me vir meus': quod significet quod inde bonum veri, constat a significatione `amabit' quod sit inde bonum, omne enim bonum est amoris, quare id per amare hic significatur; et ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 3134. Quid bonum veri, prius aliquoties explicatum est, quod nempe sit affectio veri {1} propter vitam, nam vita est bonum quod spectatur in vero ab illis qui postea regenerantur; absque vita secundum verum {2} nulla fit conjunctio veri cum bono, proinde nulla appropriatio: hoc evidenter constare potest unicuivis, si attendat ad illos qui male vivunt et ad illos qui bene vivunt, quod nempe qui male vivunt, tametsi in pueritia et in juventute doctrinalia Ecclesiae aeque ac alii calluerint, usque si explorentur quid credant de Domino, de fide in Ipsum, et de veris Ecclesiae, comperies quod ne hilum credant; at qui bene vivunt, quod quisque eorum fidem veris quae credunt vera esse, habeant: qui autem docent vera, ut antistites Ecclesiae, et male vivunt, quidem se dicent credere, sed usque corde non credunt; apud quosdam est persuasivum quod mentitur fidem, sed persuasivum est tale quod sit scientificum confirmatum non propter quod verum sit, sed propter quod id profitendum sui officii, honoris et lucri causa; hoc non altius vadit quam per aures in memoriam, et a memoria exit in labia, non autem in cor et inde in confessionem. Inde patet quod vita doceat qualis agnitio veri sit, hoc est, qualis fides; et quod fides separata a bono vitae dicat quod utcumque homo vivit, usque ex gratia salvari possit; et quod ratiocinetur contra illud doctrinae quod unumquemvis vita ejus maneat post mortem. @1 ejus$ @2 vitae bono$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church