3864. `Afflictionem meam,' nempe `quod vidit Jehovah': quod significet statum perveniendi ad bonum, constat a significatione `afflictionis' quod sit tentatio, de qua n. 1846, quae quia est medium per quod pervenitur ad bonum, hic per `afflictionem meam' significatur status a vero quod est externum, perveniendi ad bonum quod est internum.