3866. Ex sensu interno verborum, quae Leah dixit de Reubene cum natus, nempe ex his, `vidit Jehovah afflictionem meam quia nunc amabit me vir meus,' constare potest quid Ecclesiae `Reuben' aut tribus a Reubene nominata, significet, quod nempe id quod primum regenerationis est, seu quod primum est cum homo fit Ecclesia, quod nempe sit verum doctrinae per quod ad bonam vitae pervenire possit.