Arcana Coelestia (Elliott) n. 7945

Previous Number Next Number See English 

7945. `Ita fecerunt': quod significet actum ex voluntate, constat ex eo quod repetito dicatur `fecerunt' et quod tunc prius significet actum ex intellectu, hoc autem ex voluntate; in Verbo enim commune est quod quasi repetitiones binae unius rei sint; sed unum se refert ad verum quod intellectus, et alterum ad bonum quod voluntatis; causa est ut in singulis Verbi sit conjugium caeleste, quod est boni et veri, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 5138, 5502, 6343; ac in supremo sensu conjugium Divinum, quod est Divini Boni {1}in Domino, ac Divini Veri procedentis ab Ipso, n. 3004, 5502, 6179; ex quibus etiam constare potest quod Verbum sit sanctissimum. @1 Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church