Arcana Coelestia (Elliott) n. 3040

Previous Number Next Number See English 

3040. Quod `accipies mulierem filio meo inde' significet quod affectio veri quidem inde sed ex ortu novo, constat ex significatione `mulieris' quod sit affectio veri, de qua supra; per `Rebeccam' enim de qua in hoc capite agitur, repraesentatur Divinum Verum quod conjungendum Divino Bono {1}Rationalis, quod est Jishakus; quod affectio veri sit inde, nempe ex illis quae significantur per `domum patris et terram nativitatis,' sed ex ortu novo, non adhuc explicari potest, in sequentibus de illa re multis agitur; ut modo paucis dicatur; omnis affectio veri in naturali homine, existit per influxum ab affectione boni e rationali, seu per rationale a Divino; affectio veri quae per influxum illum existit in naturali homine, principio non est affectio genuini veri, genuinum enim verum successive venit, et successive substituitur loco priorum, quae non fuerunt vera in se sed modo media ducentia ad verum genuinum; ex his paucis constare potest quid sit quod affectio veri quidem sit inde, sed ex ortu novo. @1 in Rationali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church