Arcana Coelestia (Elliott) n. 4574

Previous Number Next Number See English 

4574. `Gens et coetus gentium erit a te': quod significet bonum et boni Divinas formas, constat ea significatione `gentis' quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 1259, 1260, 1362, 1416, 1849; et a significatione `coetus gentium' quod sint vera quae ex bono, seu quod idem, boni formae, et in supremo sensu in quo agitur de Domino, Divina Vera quae ex Divino Bono, seu Boni Divinae formae. [2] Quid boni formae, primum dicendum, postea quod `coetus gentium' illas significent: vera quae ex bono, dicuntur formae boni quia non aliud sunt quam bona formata; qui aliter capit vera, et magis qui separat illa a bono, non scit quid vera; apparent quidem vera sicut separata a bono, ita {1} sicut formae {2} per se, sed modo illis qui non in bono sunt, seu illis qui aliter cogitant et loquuntur quam volunt et (o)inde agunt; homo enim ita creatus est ut intellectus et voluntas unam mentem constituant, et tunc unam mentem constituunt quando intellectus unum agit cum voluntate, hoc est, quando homo ita cogitat et loquitur, sicut vult et inde agit;

tunc etiam intellectualia ejus sunt formae voluntatis ejus;

intellectualia sunt quae vera dicuntur, nam vera (t)sunt proprie' intellectus, voluntatis (o)autem sunt quae bona vocantur, nam bona sunt proprie voluntatis; inde sequitur quod intellectuale in se spectatum non sit nisi quam voluntarium formatum. [3] Sed quia vox formae sapit ex philosophia humana, illustrabitur per exemplum {3}, inde patebit quod vera sint formae boni: in vita civili (o)et morali datur honestum et decorum, honestum est ex corde alicui bene velle in illis quae sunt vitae civilis, decorum autem est testari illud per loquelam et gestus, ita decorum in se spectatum non aliud est quam forma honesti, inde enim est origo decori; quapropter cum honestum se exserit per decorum, seu decore, per loquelam et gestus, tunc in singulis decori apparet honestum, adeo ut quicquid per loquelam pronuntiatur et per gestus ostenditur, honestum appareat, (o)est forma seu imago, per quam honestum elucet; ita unum faciunt, sicut essentia et ejus forma, seu essentiale et formale {4}: at si quis separat honestum a decoro, hoc est, si quis vult male socio et tamen loquitur bene, ac gerit se adversus illum bene, tunc non amplius est aliquid honesti in loquela et in gestibus utcumque formam sicut honesti per decorum inducere studet, sed est inhonestum, et qui perspicax est, etiam inhonestum vocat, quia simulatorium, vel fraudulentum, vel dolosum. [4] Ex his constare potest quomodo se habet cum veris et bonis; vera enim in vita spirituali se habent sicut decora [in vita civili, et bonum in vita spirituali se habet sicut honestum] in vita civili; inde patet qualia vera sunt quando sunt formae boni, et qualia sunt cum separata a bono; sunt enim cum non a bono, a quodam malo, et ejus formae, utcumque mentiuntur formas boni {5}. Quod `coetus gentium' sint formae boni, constare potest a significatione `gentium' quod sint bona, de qua (o)mox supra, inde illarum coetus seu congregatio, est collectio illarum, quae non aliud est quam forma, quae quod sit verum, {6} ostensum est; et quia vera {7} sunt quae significantur, et per `gentem' significatur bonum, ideo non modo dicitur quod `gens ex illo erit' sed etiam `coetus gentium' alioquin unum satis esset: praeterea `coetus, congregatio et multitudo in Verbo de veris praedicantur; quod `multitudo' seu `multiplicari', videatur n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. @1 i ac$ @2 forma I$ @3 i quid sit, et$ @4 i ejus$ @5 bonum$ @6 inde coetus illarum, seu congregatio illarum, sunt collectiones illarum quae non aliud sunt quam (formationes del.) formae illarum, quae quod sint vera$ @7 illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church