Arcana Coelestia (Elliott) n. 3246

Previous Number Next Number See English 

3246. `Et filiis concubinarum, {1}qui Abrahamo, dedit Abraham dona: quod significet spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domini, constat ex significatione `filiorum concubinarum' quod sint spirituales de quibus sequitur: ex repraesentatione `Abrahami' hic, quod sit Divinum Humanum Domini, ita per verba `qui Abrahamo' significatur quod illi, nempe spirituales, adoptati sint a Divino Humano Domini: et ex significatione `donorum' quae Abraham illis dedit, quod sint sortes in regno spirituali Domini. [2] Ex illis quae prius aliquoties de illis qui spirituale Domini regnum constituunt et spirituales vocantur, ostensa sunt, ut n. 3235 et alibi, constare potest quod illi non filii ex ipso conjugio boni et veri sint, sed {2}ex foedere quodam non ita conjugiali; ex eodem quidem patre sunt, sed non ex eadem matre, hoc est, ex eodem Divino Bono, sed non ex eodem Divino Vero: caelestibus enim quia ex ipso conjugio boni et veri sunt, est bonum et inde verum, quare nusquam inquirunt quid verum, sed ex bono percipiunt illud; nec de vero ulterior illis sermo est quam quod ita sit, secundum illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est, v (x)37;

spirituales autem, {3}quia ex foedere non ita conjugiali, non sciunt quid verum ex aliqua perceptione, sed verum dicunt id quod a parentibus et magistris illis verum esse dictum est, quare apud illos non est conjugium boni et veri; sed usque verum quod ita credunt, a Domino adoptatur pro vero, quando in bono vitae sunt; videantur de his n. 1832. Inde nunc est quod spirituales hic dicantur `filii concubinarum' et per illos intelligantur omnes filii Keturae hactenus nominati, tum quoque filii ex Hagare, de quibus mox infra vers. 12-18, [3] Ut repraesentarentur et caelestes et spirituales in conjugiis olim, concessum fuit praeter uxorem etiam concubinam habere; concubina illa dabatur marito ab uxore, et tunc dicebatur ejus mulier, seu quod data sit ei in mulierem, sicut cum Hagar Aegyptia Abrahamo a Sarah, Gen. xvi 3, cum ancilla Bilhah Jacobo ex Rachele, Gen. xxx 4, et cum ancilla Zilpah Jacobo ex Lea, Gen. xxx 9; ibi dicuntur `mulieres,' sed alibi `concubinae,' {4}ut Hagar Aegyptia in hoc versu; Bilhah, Gen. xxxv 22, etiam ipsa Keturah I Paral. i 32. [4] Quod antiqui illi concubinas habuerint praeter uxorem, sicut non modo Abraham et Jacob, sed etiam posteri illorum, ut Gideon, Jud. viii 31; Saul, 2 Sam. iii 7; David, 2 Sam. v 13; xv 16; Salomo, 1 Reg. xi 3, erat ex permissione, repraesentationis causa, nempe Ecclesiae caelestis per uxorem, et Ecclesiae spiritualis per concubinam; ex permissione quia tales fuerunt ut illis nullus amor conjugialis, ita nec conjugium illis conjugium, sed modo copulatio carnalis sobolis procreandae causa; talibus absque laesione amoris et inde foederis conjugialis permissiones esse potuerunt, nusquam autem illis qui in bono et vero sunt, et qui interni homines sunt vel fieri possunt; ut primum enim homo in bono et vero est, ac in internis, cessant talia; inde est quod Christianis non liceat, sicut Judaeis, ad uxorem sibi aliquam concubinam adjungere, et quod hoc adulterium sit. Quod spirituales adoptati sint a Divino Humano Domini, videantur quae de eadem re prius n. 2661, 2716, 2833, 2834 dicta et ostensa sunt. @1 quae I$ @2 A had ex conjunctione quadam extra conjugium but alters as above.$ @3 A had quia ex alia conjunctione extra conjugium.$ @4 sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church