Arcana Coelestia (Elliott) n. 5826

Previous Number Next Number See English 

5826. `Vos nostis quod binos pepererit mihi uxor mea': quod significet si bonum spirituale sit quod Ecclesiae, quod internum bonum et verum erit, constat ex repraesentatione `Israelis' qui haec de se dicit, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua mox supra n. 5825; ex repraesentatione `Rachelis' quae hic `uxor quae binos ei pepererat', quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et (c)a repraesentatione `Josephi', {1}tum `Benjaminis', qui sunt `bini quos pepererat', quod sint internum bonum et verum, `Josephus' internum bonum, et `Benjamin' {2}interius verum. [2] (s)Cum hoc quod internum bonum et verum erit, si bonum spirituale sit quod Ecclesiae, ita se habet: bonum spirituale quod Israel repraesentat, est bonum veri, hoc est, verum voluntate et actu; hoc verum seu hoc bonum veri facit apud hominem ut sit Ecclesia; quando verum implantatum est voluntati, quod percipitur ex eo quod afficiatur vero propter finem ut vivat secundum illud, tunc est bonum et verum internum. Cum homo in hoc bono et vero est, tunc est in illo regnum Domini, consequenter est is Ecclesia, et una cum consimilibus facit Ecclesiam in communi; inde constare potest quod Ecclesia ut sit Ecclesia, esse debeat bonum spirituale, hoc est, bonum veri, nequaquam autem solum verum, ex quo solo hodie Ecclesia vocatur Ecclesia, et per quod distinguitur una ab altera; cogitet quisque secum an verum sit aliquid nisi pro fine habeat vitam; quid doctrinalia absque illo fine? sicut quid pracepta decalogi absque vivere secundum illa? si enim quis illa scit et omnem illorum sensum in amplitudine, et usque vivit contra illa, ad quid conducunt? nonne ad nihilum, et quibusdam ad damnationem? similiter se habet cum doctrinalibus fidei e Verbo, quae sunt praecepta vitae Christianae, sunt enim leges spirituales; hae nec ad {3}aliquid conducent nisi fiant vitae; expendat homo apud se num {4}sit apud illum quod est aliquid' nisi quod intrat ipsam vitam ejus; (s)et num alibi vita hominis quae vita quam in voluntate; [3] inde nunc est quod a Domino in Veteri Testamento dictum, et in Novo confirmatum, quod omnis Lex et omnes Prophetae fundentur in amore in Deum et in amore erga proximum, ita in ipsa vita, non autem in fide {5}absque vita, ita nequaquam in sola fide, consequenter nec in confidentia, haec enim absque charitate erga proximum non dabilis est; si apparet, in discriminibus vitae et cum mors prae foribus est, apud malos, est illa confidentia spuria {6}vel falsa, nam apud illos in altera vita ne hilum ejus {7}confidentiae apparet, utcumque prope mortem cum ardore apparenter tale confessi fuerint; {8}quod fides sive voces illam confidentiam, sive fiduciam, nihil efficiat apud malos, Ipse Dominus docet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;

[4] (s)`qui ex sanguinibus' pro illis qui violentiam charitati inferunt, n. 374, (x)1005, tum qui verum profanant, n. 4735; `qui ex voluntate carnis' pro illis qui in malis ex amore sui et mundi sunt, n. 3813; `qui ex voluntate viri' pro illis qui in persuasionibus falsi, `vir' enim significat verum et in opposito sensu falsum; `{9}ex Deo nati' pro illis qui regenerati sunt a Domino, et inde in bono;(s) hi sunt qui recipiunt Dominum, et hi sunt qui credunt in Nomen Ipsius, et hi sunt quibus dat potestatem ut filii Dei sint, non autem illis; ex quibus manifeste patet quid sola fides ad salutem facit'. [5] {10}Porro ut homo regeneretur et fiat Ecclesia, introducetur per verum ad bonum et {11}tunc introducitur cum verum fit voluntate et actu verum; {12}hoc verum est bonum, et vocatur {13} bonum veri, et producit nova vera continue, nam tunc primum fructificat se; {14} verum quod producitur seu fructificatur inde, est quod vocatur verum internum, et {15}bonum a quo, vocatur bonum internum; nam prius nihil fit internum, quam cum implantatum est voluntati, voluntarium enim (t)est intimum hominis; quamdiu bonum et verum extra voluntatem {16}sunt, et solum in intellectu, {16}sunt extra hominem, nam intellectus est extra et voluntas est intra. @1 ac$ @2 A alters Internum to Interius$ @3 quicquam$ @4 aliquid sit apud hominem$ @5 minus$ @6 et$ @7 A o, I has confidentia$ @8 videatur quid Ipse Dominus docet de fide in Ipsum$ @9 a I$ @10 ex his patet quod homo, ut$ @11 quod introducatur$ @12 tunc enim verum$ @13 i bonum, sed$ @14 i hoc$ @15 illud bonum est, quod$ @16 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church