9841. `Et accipies duos lapides schoham': quod significet memoriam interiorem quae ex veris fidei quae ex amore, constat ex significatione `lapidum' quod sint vera, de qua n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609 et `lapidum schoham' quod sint vera fidei ex amore, n. 9476; quod sint memoria, est quia illis insculpta erant nomina filiorum Israelis, et per sculpturam in lapidibus significatur memoria rerum quae permansurae, sicut sculptura seu {1}scriptura Legis super tabulis lapideis, quae quod significent illa quae memoriae et vitae impressa sunt, et sic quae permansura, videatur n. 9416 fin. Quod sculptura {2}seu scriptura super lapidibus illa significet, est quia memoriae hominis impressa sunt vera, et quae veri apparentiam habent, usque adeo ut ex talibus conflata sit, et lapides significant vera, et quando sculptura super illis, memoriam ubi vera, sicut `sculptura super manus' apud Esaiam, Etiamsi hae obliviscerentur, Ego tamen non obliviscar tui; ecce super manus insculpsi te, xlix [15,] 16;
inde {3} est quod lapides illi dicantur lapides recordationis filiis Israelis, vers. 12 seq. 2 Quod `lapides schoham,' ex sculptura in illis, significent memoriam interiorem, est quia illa quae inscripta sunt, quae erant nomina filiorum Israelis, significant vera spiritualia, de quibus videantur sequentia, et quoque {4}'lapides schoham' talia vera significant, etiam memoria interior hominis ex talibus consistet. Quod binae memoriae sint homini, exterior et interior, et quod memoria exterior sit naturalis, ita ex talibus quae in mundo {5}existunt {6}conflata, at memoria interior sit spiritualis, ita ex talibus quae in caelo, videatur n. 2469-2494, 5212, 8067. 3 Quod lapides in quibus sculptura, sint memoria cui vera inscripta, ducit originem ex repraesentativis in caelo; homines qui post obitum in alteram vitam veniunt, et secum ferunt vera fidei modo in memoria naturali seu exteriore, et non in memoria spirituali seu interiore, apparent sibi, dum exeunt, vagari inter saxa petrae, et in silvis; at qui secum ferunt vera fidei etiam in memoria spirituali, apparent sibi, {7}dum exeunt, ambulare inter colles qui exculti, et quoque in hortis; causa est quia vera memoriae exterioris seu naturalis, quae sunt scientifica, nullius vitae sunt nisi simul sint in memoria interiore seu spirituali, quae enim in hac sunt, vitae facta sunt, nam memoria interior seu spiritualis est liber vitae hominis, {8}n. 2474, et illa quae vitae sunt repraesentantur in {9}caelo per hortulana, (x)oliveta, vineas, et per roseta (c)ac virecta, et quae charitatis sunt per colles ubi talia, n. 6435; illa autem quae non vitae sunt repraesentantur per petrosa et dumeta quae nuda et scabra. Paucis etiam dicetur quid vera fidei ex amore: vera fidei ex amore: sunt quae amor dictat, et sic quae ex amore trahunt suum esse; illa vera sunt viva, quia quae ex amore sunt vivunt; inde vera fidei ex amore sunt illa quae de amore in Dominum et de charitate erga proximum agunt, nam vera, quae dictat amor, sunt illa; totum Verbum est doctrina talium veritatum, nam Verbum in sensu suo spirituali unice agit de talibus quae sunt Domini et quae proximi, ita quae sunt amoris in Dominum et erga proximum, inde etiam Verbum est vivum; hoc intelligitur per quod ex binis illis praeceptis Lex et Prophetae pendeant, Matth. xxii 34, 38 [A.V. 38, 40]; `Lex et Prophetae' sunt Verbum in toto suo complexu; sed vera fidei ex amore (m)non sunt nudae cognitiones talium in memoria et inde in intellectu apud hominem, sed sunt affectiones vitae apud illum, {10}quae enim homo amat, et inde facit, sunt ejus vitae;(n) sunt etiam vera fidei quae non de amore agunt, sed quae solum confirmant illa propius vel remotius; haec vera fidei vocantur vera secundaria; vera enim fidei se habent sicut familiae, et illarum generationes successive ex uno patre; pater illarum veritatum est bonum amoris a Domino et inde in Ipsum, ita est Dominus, nam sive dicas Dominum sive amorem ab Ipso et inde in Ipsum, idem est; {11}amor enim est conjunctio spiritualis, et facit ut Ipse sit ubi amor, quippe amor sistit praesentem in se illum qui amatur. @1 scriptum IT$ @2 et$ @3 i quoque$ @4 talia vera per lapides schoham significantur, etiam talia constituunt memoriam interiorem apud hominem$ @5 existant IT$ @6 formata$ @7 cum exeunt in campas$ @8 i videatur$ @9 altera vita$ @10 tales sunt quae homo amat, illa etiam ex amore quae sunt illi$ @11 nam amor$