Arcana Coelestia (Elliott) n. 5820

Previous Number Next Number See English 

5820. `Revertimini, emite nobis parum cibi': quod significet quod appropriandum bonum veri, constat ex significatione `emere quod sit appropriare sibi, de qua n. 5397, 5406, 5410, 5426; et ex significatione `cibi' quod sit bonum veri, de qua n. 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655. Cibus spiritualis (t)est in genere omne bonum, in specie autem est bonum quod acquiritur per verum, hoc est, verum voluntate et actu; hoc enim fit bonum ex velle et agere, et vocatur bonum veri; verum nisi fiat {1}ita bonum, non conducit homini {2}in altera vita ad quicquam, cum enim in alteram vitam venit, dissipatur {3} quia non convenit cum ejus velle, proinde non cum ejus amoris jucundo; qui vera fidei {4}didicit in mundo, non propter velle et agere illa et sic vertere in bona, sed modo propter scire et docere illa honoris et lucri causa, (m)etiam si inde eruditissimus in mundo audit, usque vera illa in altera vita ei auferuntur, et is relinquitur suo velle, hoc est, suae vitae, et tunc qualis fuerat in sua vita, talis manet et, quod mirum, tunc aversatur {5} omnia vera fidei et {6}apud se negat, utcumque prius illa confirmaverat. Vera itaque vertere in bona per velle et agere illa, hoc est, per vitam, est quod intelligitur per appropriare sibi bonum veri, quod significatur per `emite nobis parum cibi'. @1 tale$ @2 cum in alteram vitam venit$ @3 i ibi$ @4 didicerunt$ @5 i ipse$ @6 a se rejicit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church