Arcana Coelestia (Elliott) n. 8078

Previous Number Next Number See English 

8078. `Et omnem aperturam asini redimes in pecude': quod significet quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi, constat ex significatione `aperturae' quod sit quod primum nascitur a regenerato, seu primogenitum, ita fides; quod `primogenitum' sit fides, hactenus ostensum est; ex significatione `asini' quod sit naturale; per `asinum' enim significatur scientificum, n. 5492, (x)5741, tum servitium, n. 5958, 6389, ita quoque naturale, nam scientifica sunt naturalis, ac naturale respective ad spirituale est servitium; inde nunc per `aperturam asini' significatur fides mere naturalis, de qua sequitur; {1} ex significatione `redimere' quod sit loco ejus aliud dare; quod `redimere' id significet, patet a sensu pleno horum verborum, qui est {2}quod `aperturam asini non 2 transire facies Jehovae, sed redimes pro pecude'; quod `transire facere Jehovae' sit addicare Domino, similiter ac sanctificare et sacrificare, videatur mox supra n. 8074, ita `non transire facere sed {3}redimere' est non addicare sed loco ejus aliud dare; et ex significatione `pecudis' quod sit verum innocentiae; quod `pecus' sit verum innocentiae, est quia per `pecudem' intelligitur agnus vel haedus, et per hos significatur innocentia, n. (t)3519, 3994, 7840, hic verum innocentiae, quia non agnus seu haedus sed pecus dicitur; ex his patet quod per `omnem aperturam asini redimes in pecude' significetur quod fides mere naturalis non addicanda sit Domino, sed verum innocentiae quod inibi. 3 Fides mere naturalis est fides quae insinuatur per viam externam, et non internam, sicut fides sensualis, quae est cum creditur quod ita sit quia oculus vidit et manus tetigit; haec fides est de qua Dominus ad Thomam, Quia vidisti, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt, Joh. xx 29;

tum sicut fides miraculorum, quae est cum creditur quod ita sit solum ex miraculis, de qua fide videatur n. 7290; ut et fides auctoritatis, quae est cum creditur quod ita sit quia alius cui fides habetur dixerat; fides autem spiritualis est {4} quae insinuatur per viam internam et 4 simul externam; insinuatio per viam internam facit ut credatur, et tunc quod insinuatur per viam externam facit ut confirmetur; spirituale fidei est affectio charitatis, (c)et inde affectio veri propter usum bonum ac propter vitam; haec faciunt ut fides spiritualis sit; insinuatio fidei per viam internam fit per lectionem Verbi, et tunc per illustrationem a Domino, quae datur secundum affectionis quale, hoc est, secundum finem sciendi verum. 5 Ex his nunc constare potest quid fides mere naturalis, et quod illa fides, quia non est spiritualis, non possit addicari Domino, hoc est, agnosci et credi quod sit a Domino, nam Dominus per affectionem veri et boni influit; quod fides sit affectio interna, videatur n. 8034 {5}. Verum innocentiae, {6}quod potest inesse isti fidei, et acceptari a Domino, est quod creditur ita esse ex innocentia. Ex his nunc patet quomodo intelligendum quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi. @1 i et$ @2 horum I$ @3 redimes$ @4 i fides$ @5 i des usque in tali fide potest esse aliquid veri innocentiae but first four words seem to be deleted.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church