Arcana Coelestia (Elliott) n. 8094

Previous Number Next Number See English 

8094. `Quia propinqua illa': quod significet quod primum obveniat, constat ex significatione `propinquae' cum dicitur de fide separata, quod sit quod primum obveniat. Quomodo intelligendum quod opinio de fide separata seu sola primum obveniat, paucis dicetur: malum vitae secum habet suum falsum; id falsum reconditum jacet apud hominem qui in malo vitae est, {1}et ille quandoque nescit quod {2}id apud illum sit; sed ut primum cogitat de Ecclesiae veris, ac imprimis cum {3} de salute, tunc falsum illud prodit et se manifestat, sique ipsum verum quoad commune suum non negare potest, tunc explicat illud ad favorem mali sui, ac sic falsificat; cum itaque cogitat de fide et {4} charitate, quae essentialia Ecclesiae et salutis sunt, ilico tunc obvenit fides, non autem charitas, quia haec opposita est malo vitae; inde quoque removet charitatem et solam fidem {5}eligit; ex his patet quod fidei vera propinqua sint, non autem fidei bona, hoc est, quod illa primum obveniant, non autem {6}haec. 2 (c)Ab erroneo et falso hoc principio dein consequuntur plura quae falsa {7}et erronea sunt; sicut quod bona opera nihil ad salutem faciant: quod vita non sequatur hominem post mortem': quod tunc salvetur homo ex sola misericordia per fidem, utcumque in mundo vixerat: quod scelestissimus salvetur per fidem in ultima vitae suae hora: quod mala abstergantur momento; haec et similia cogitantur et statuuntur ex principio illo, sunt inde in catenae nexu; sed illa perciperentur {8}prorsus aliter se habere, si charitas et vita sit principium. @1 nam adhaeret malo$ @2 in falsis illis$ @3 i cogitat$ @4 i de$ @5 agnoscit$ @6 hoc I$ @7 After sunt$ @8 et agnoscerentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church