Arcana Coelestia (Elliott) n. 4345

Previous Number Next Number See English 

4345. `Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores': quod significet ordinem a communioribus in quibus reliqua, constare potest ex illis quae nunc supra de significatione `ancillarum, Leae, Rachelis, et natorum illarum' dicta sunt, quod nempe `ancillae' sint affectiones scientiarum et cognitionum, `Leah' sit affectio veri exterioris et `Rachel' affectio veri interioris;

affectiones scientiarum et cognitionum sunt maxime externae, ipsae enim scientiae et cognitiones sunt ex quibus et in quibus vera;

affectio veri externi inde sequitur et est interior, et affectio veri interioris est adhuc interior; quo exteriora sunt, eo quoque sunt communiora, et quo interiora, eo sunt minus communia, et respective dicuntur particularia et singularia: [2] se habet ita cum communibus, quod communia dicantur ex eo quod consistant ex particularibus, proinde quod in se contineant particularia;

communia absque particularibus non sunt communia, sed ex particularibus ita dicuntur; (m)se habet hoc sicut totum et partes;

totum non dici potest totum nisi sint partes, ex partibus enim consistit totum (n): non enim datur aliquid in rerum natura quod non existit et subsistit ex aliis; quod existit et subsistit ex aliis, vocatur commune, et illa ex quibus consistit et subsistit dicitur particularia; externa sunt quae consistunt ab internis, quapropter externa sunt communia respective; ita se habet cum homine et ejus facultatibus, quod quo exteriores sunt, eo communiores sint, consistunt enim ab interioribus, et haec ab intimis ordine. [3] Ipsum corpus et quae sunt corporis, ut quae vocantur sensus externi et actiones, sunt communissima respective;

mens naturalis et quae sunt illius mentis, sunt (o)minus communia, quia interiora, et vocantur {1} respective particularia; mens autem rationalis et quae illius mentis, sunt adhuc interiora, et sunt respective singularia: haec {2} ad vivum patent {3} cum homo exuitur corpore et fit spiritus; tunc enim ei patet quod corporea ejus non fuerint alia quam communissima illorum quae spiritus (o)ejus sunt, et quod corporea exstiterint et substiterint ex illis quae ejus spiritus, ita quod quae spiritus, fuerint respective particularia; et cum idem spiritus fit angelus, hoc est, cum elevatur in caelum, quod illa quae in communi ac ita in obscuro vidit et {4} sensit prius, tunc eadem in particulari {5} et in claro videat et sentiat; nam innumerabilia tunc, quae prius viderat et senserat sicut unum. [4] Hoc quoque patet ab ipso homine cum vivit in mundo; quae is videt et sentit in infantia, sunt communissima, quae autem in pueritia et juventute, sunt communium illorum particularia, quae autem in adulta aetate, sunt particularium singularia; nam sicut homo aetate progreditur, ita in communia infantiae insinuat particularia et dein in particularia insinuat singularia, nam progreditur successive versus interiora, et implet communia particularibus, et particulari singularibus {6}:

inde nunc constare potest quid intelligitur per ordinem a communibus {7} in quibus reliqua, quae significantur per quod `posuerit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et {8} Josephum posteriores.' [5] Cum homine quando regeneratur, seu quod idem, quando apud illum vera conjunguntur bono, similiter se habet, de qua re hic agitur; tunc communes affectiones cum illarum veris, quae hic sunt `ancillae et earum nati,' primum insinuantur bono, dein minus communia, hoc est, particularia respective, quae hic sunt `Leah et ejus nati,' demum adhuc minus communia, hoc est, singularia respective, quae hic sunt `Rachel et Josephus'; (m)nam transit (o)homo similiter tunc quasi per aetates, est ei {9} infantia primum, dein pueritia {10} et juventus, demum adulta aetas.(n) @1 sunt$ @2 hoc$ @3 patet$ @4 aut$ @5 particularibus$ @6 singularibus particularia et particularibus communia$ @7 corporibus$ @8 natos ejus I$ @9 ejus$ @10 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church