Arcana Coelestia (Elliott) n. 3463

Previous Number Next Number See English 

3463. `Et venerunt servi Jishaki': quod significet rationalia, constat a significatione `servorum' quod sint rationalia, ut et scientifica, de qua n. 2567; et a repraesentatione `Jishaki' quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210. Ex illis quae praecedunt, constat quid Domini per Jishakum hic repraesentatur, nempe quod Verbum quoad sensum ejus internum; per `Abimelechum' enim, et `Ahuzzatum, (c)et Phicolem' significantur doctrinalia fidei quae ex sensu litterali Verbi sunt, qualia sunt illorum qui Philistaei in bono sensu {1}dicuntur, hoc est, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, et quoad vitam in bono, sed in bono veri, quorum doctrinalium aliqua conjunctio est cum sensu interno, ita cum Domino; [2] sunt enim illi qui in solis doctrinalibus fidei ac in vita secundum illa, in quadam conjunctione sed {2}remota, ex causa quia non sciunt quid charitas erga proximum et minus quid amor in Dominum, ex quadam affectione sed modo ex quadam idea fidei, ita nec sunt in aliqua perceptione boni, sed in specie persuasionis quod id verum et sic bonum sit quod doctrinalia (c)illorum dictant, in quibus cum confirmati sunt, possunt aeque in falso esse quam in vero, nam nihil aliud confirmat hominem quid verum, quam bonum; [3] verum quidem docet quid bonum sed absque perceptione, at bonum docet quid verum ex perceptione; quisque scire potest quomodo hoc se habet, tum quae et qualis differentia sit, solum ex communi hoc charitatis praecepto, {3}Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis, Matth. vii 12;

qui ex praecepto agit, is quidem aliis bonum facit, sed quia {4}sic jussum, ita non ex {5}affectione cordis, et quoties facit, a se incohat, et quoque in faciendo bonum, de merito cogitat; at qui non ex praecepto agit sed ex charitate, hoc est, ex affectione, is ex corde, ita ex libero, agit, et quoties agit, ex ipso velle bonum incohat, {6}ita ex eo quod ei sit jucundum; et quia in jucundo habet remunerationem, non de merito cogitat; [4] inde nunc constare potest quae differentia sit facere bonum ex fide et ex charitate, et quod illi remotiores sint quam hi ab ipso bono quod est Dominus; illi nec facile introduci in bonum charitatis usque ad perceptionem possunt, quia parum in veris sunt, nam in illud bonum nemo introduci potest nisi prius irradicata sunt non vera, quod fieri nequit dum non vera usque ad persuasionem irradicata sunt. @1 vocantur$ @2 i in$ @3 Quicquid vultis ut faciant vobis homines, hoc facite illis.$ @4 ita$ @5 corde$ @6 et tunc quia ei id jucundum, gaudet, quod possit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church