Arcana Coelestia (Elliott) n. 1919

Previous Number Next Number See English 

1919. `Dixit Abram ad Sarai': quod significet perceptionem, constat ab illis quae supra n. 1898 dicta sunt: perceptio Domini repraesentata fuit et hic significatur per id quod Abram dixit ad Sarai, sed cogitatio ex perceptione per id quod Sarai dixit ad Abram; perceptio erat ex qua cogitatio; qui in perceptione sunt, non aliunde cogitant; sed usque perceptio est aliud quam cogitatio; ut sciatur quod aliud, sit ad illustrationem conscientia; [2] conscientia est quoddam dictamen commune ita obscurum illorum quae influunt per caelos a Domino; quae influunt, sistunt se in interiore rationali homine et ibi sicut in nube, quae nubes est ex apparentiis et fallaciis de veris et bonis fidei; cogitatio vero distincta est a conscientia, sed fluit a conscientia, nam qui conscientiam habent, secundum illam cogitant et loquuntur, estque cogitatio vix aliud quam explicatio illorum quae sunt conscientiae, et sic illorum partitio in ideas et dein in voces; inde est quod qui conscientiam habent, teneantur a Domino ut cogitent bene de proximo, atque detineantur a cogitando male; quare conscientia nusquam dabilis est nisi apud illos qui amant proximum sicut semet et bene cogitant de veris fidei: ex allatis constare potest quae differentia est conscientiae et cogitationis, unde sciri potest quae differentia perceptionis et cogitationis. [3] Perceptio Domini fuit immediate ex Jehovah, ita ex Divino Bono, cogitatio autem ex vero intellectuali et ejus affectione, ut supra n. 1904, 1914 dictum. Perceptio Divina Domini non aliqua idea, ne quidem angelica, capi potest, ita nec describi; perceptio angelorum, de qua n. 1384 seq. 1394, 1395, vix aliquid est, respective ad perceptionem quae fuit Domino; perceptio Domini quia Divina, fuit omnium quae in caelis, et quia omnium quae in caelis, fuit omnium quae in terris, ordo enim est talis, nexus et influxus, ut qui in illorum perceptione est, etiam in horum sit: [4] at postquam Humana Domini Essentia unita facta Divinae Ipsius, et simul Jehovah, tunc Dominus supra illud quod perceptio dicitur, fuit, quia supra ordinem qui in caelis, et inde in terris; est Jehovah, a Quo ordo, inde dici potest quod Jehovah sit Ipse Ordo, a Se Ipso enim regit ordinem, non ut putatur, solum in universali, sed (x)etiam in singularissimis; singularissima enim sunt ex quibus universale, dicere universale et inde separare singularia, foret non aliud ac dicere totum in quo nullae partes, sic dicere aliquid in quo nihil; ita falsissimum et, sicut vocatur, ens rationis est, dicere quod Providentia Domini sit universalis et non singularissimorum, nam providere et regere {1}in universali et non in singularissimis, est prorsus nihil providere et regere: hoc {2}philosophice verum est, sed usque mirum quod ipsi philosophi etiam sublimiores aliter capiant et aliter cogitent. @1 universale et non singularissima.$ @2 pure philosophicum est, et philosophice verum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church