Arcana Coelestia (Elliott) n. 1920

Previous Number Next Number See English 

1920. `Ecce ancilla tua in manu tua': quod significet rationale hoc conceptum esse sub potestate affectionis veri adjuncti bono, constat a significatione `manus' quod sit potestas, de qua prius n. 878, et ex significatione `{1}Hagaris Aegyptiae' quod sit affectio scientiarum, de qua etiam prius: postquam rationale per influxum interni hominis in vitam affectionis scientiarum exterioris conceptum {2}est, tunc per `ancillam' etiam intelligitur tenerum illud rationale, quod in utero, quod autem cum natum est et adolevit, repraesentatur per `Ismaelem,' de quo in sequentibus. Quod Domino fuerit potestas in rationale quod apud Ipsum, et quod ex propria potentia subjugaverit illud, constabit {3}ex mox dicendis. @1 i ancillae$ @2 sit$ @3 quoque ex nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church