Arcana Coelestia (Elliott) n. 3419

Previous Number Next Number See English 

3419. Quod `redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus' significet quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos, constat a repraesentatione `Jishaki' quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua prius; a significatione `redire et refodere' quod sit rursus aperire; ex significatione `puteorum aquarum' quod sint vera cognitionum; quod `putei' sint vera, videatur n. 2702, 3096, et quod `aquae' cognitiones, n. 28, 2702, 3058; et (c)a significatione `dierum Abrahami patris ejus' quod sit tempus et status antecedens quoad vera, quae significantur per `quos foderunt tunc,' ita quae apud antiquos; quod `dies' sint tempus et status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893; cum status, per `Abrahamum patrem' repraesentatur Ipsum Divinum Domini antequam Humanum Ipsi adjunxit, videatur n. 2833, 2836, 3251; cum tempus, per `Abrahamum patrem' significantur bona et vera quae a Divino Domini antequam Humanum adjunxit, ita quae fuerunt apud antiquos. [2] Vera quae apud antiquos fuerunt, hodie prorsus obliterata sunt, usque adeo ut vix ullus sciat quod fuerint, et quod alia esse potuerunt quam quae hodie quoque docentur; sed fuerunt prorsus alia; habuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ita Ipsius Domini, et qui illa intellexerunt, vocabantur sapientes; et fuerunt quoque sapientes, nam ita cum spiritibus et angelis loqui potuerunt; angelica enim loquela, quae homini incomprehensibilis est quia spiritualis et caelestis, dum ad hominem qui in naturali sphaera est, delabitur in repraesentativa et significativa cadit qualia sunt in Verbo, inde est quod Verbum sit codex sanctus; Divinum enim non aliter sisti potest coram naturali homine, ut plena correspondentia sit. Et quia antiqui in repraesentativis et significativis regni Domini fuerunt, in quo non nisi quam amor caelestis et spiritualis est, etiam doctrinalia habebant quae tantummodo agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, ex quibus quoque sapientes dicebantur; [3] ex illis doctrinalibus sciebant quod Dominus venturus in mundum, quodque Jehovah in Ipso esset, et quod Humanum in Se Divinum faceret, ac sic genus humanum salvaret; ex illis etiam sciebant quid charitas, quod nempe affectio inserviendi aliis absque aliquo fine retributionis, et quid proximus erga quem charitas, quod nempe sint omnes in universo, sed usque singuli cum discrimine; haec doctrinalia hodie prorsus deperdita sunt, et loco illorum sunt doctrinalia fidei, quae antiqui nihili fecerunt respective; {1}haec doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, rejecta sunt hodie partim ab illis qui in Verbo vocantur `Babylonii et Chaldaei,' et partim ab illis qui dicuntur `Philistaei,' et quoque `Aegyptii,' ac ita deperdita, adeo ut vix vestigium illorum maneat; quis enim hodie novit quid charitas quae absque omni respectu sui, ac aversans omne quod propter se; et quis novit quid proximus, quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est et ab Ipso bonum, et bonum quod non ab Ipso non est bonum utcumque apparet; et quia non scitur quid charitas et quid proximus, non scitur quinam sunt qui in Verbo significantur per pauperes, per miseros, per egenos, per aegrotos, per esurientes et sitientes, per oppressos, per viduas, per pupillos, per captivos, per nudos, per peregrinos, per caecos, per surdos, per claudos, per mancos, et per similes alios; cum tamen doctrinalia illorum docebant quinam illi essent; et ad quam classem proximi, et sic charitatis, pertinerent; secundum illa doctrinalia est totum Verbum quoad sensum litterae, quare qui illa non novit, {2}nusquam aliquem sensum interiorem Verbi scire potest; [4] sicut apud Esaiam, Nonne frangere esurienti panem tuum, et afflictos exules introducas domum? cum videris nudum et obtexeris eum, et a carne tua non absconderis te? tunc erumpet sicut aurora lux tua, et sanitas tua {3}cito germinabit, et ambulabit coram te justitia tua, gloria Jehovae colliget te, lviii 7, 8;

qui sensum litterae premit, credit {4}si modo esurienti det panem, {5}afflictos exules seu vagos introducat in domum, et {6}obtegat nudum, quod in gloriam Jehovae seu in caelum propterea venturus, cum tamen illa solum externa sunt, et quoque sic facere possunt impii ut mereantur; sed per {7}esurientes, afflictos, nudos significantur illi qui spiritualiter tales sunt, ita differentes status miseriae in qua homo qui proximus, erga quem charitas: [5] apud Davidem, Faciens judicium oppressis, dans panem {8}esurientibus, Jehovah solvens vinctos, Jehovah aperiens caecos, Jehovah erigens incurvatos, Jehovah amans justos, Jehovah custodiens peregrinos, pupillum, et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9;

ibi per `oppressos, esurientes, vinctos, caecos, incurvatos, peregrinos, pupillum et viduam' non intelliguntur illi qui ita audiunt, sed qui tales quoad spiritualia seu quoad animas sunt; quinam illi essent, et in quo statu et gradu proximi, ita quae charitas illis exhibenda, doctrinalia antiquorum docebant; praeter ubivis alibi in Veteri Testamento; quippe Divinum, cum in naturale apud hominem, in talia quae sunt opera charitatis, cum discrimine secundum genera et species, delabitur: similiter quoque locutus est Dominus, quia ex Ipso Divino; [6] ut apud Matthaeum, Rex dicet iis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum;...nam esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me, xxv 34-36;

per recensita ibi opera significantur genera charitatis universalia, et in quo gradu sunt bona seu boni qui proximi sunt erga quos charitas exercenda, et quod Dominus in supremo sensu sit proximus, nam dicit, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, ibid. vers. 40. Ex his paucis constare potest quid per vera apud antiquos intelligitur; sed quod haec vera, ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita charitatis, hoc est, ab illis qui in Verbo vocantur `Philistaei,' prorsus obliterentur, significatur per quod `Philistaei obturaverunt puteos post mortem Abrahami,' de quibus nunc sequitur. @1 A has et quia illa doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, hodie deperdita sunt, rejecta enim sunt partim ab illis qui in Verbo vocantur Babylonii et Chaldaei, et partim ab illis qui dicuntur Philistaei, et quoque Aegyptii, ideo ne quidem vestigium illorum manet; quis enim hodie novit quid charitas, nempe quod sit absque omni respectu sui, et quod ipsa charitas aversetur omne quod propter se sit; et quis novit quid proximus, nempe quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est, et ab Ipso bonum: et quia doctrinalia illa nempe amoris et charitatis hodie obliterata sunt, nec scire potest, quid in Verbo significatur$ @2 nec usquam sensum aliquem interiorem in Verbo$ @3 ocius$ @4 i quod$ @5 i et$ @6 obtexerit$ @7 famelicos$ @8 A d famelicis, i esurientibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church