3418. Vers. 18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami, et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus. `Redibat Jishak et refodit puteos aquarum quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus' significat quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos: `et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami' significat quod qui in sola scientia cognitionum, illa negarent: `et vocavit illis nomina' significat quale illorum: `sicut nomina quae vocavit illis pater ejus' significat veri significativa.