3589. `Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo': quod significet desiderabilia et delectabilia Divino Rationali, constat ex significatione `cupediarum' quod sint jucunda quae boni et amoena quae veri, de qua n. 3502, 3536; jucunda quae boni, sunt desiderabilia, et amoena quae veri, delectabilia, nam affectio boni est quae desiderat, et tunc affectio veri quae delectat.