8256. Homo etiam talis est qualis ejus charitatis vita, non autem talis qualis {1} ejus pietatis vita absque illa; inde charitatis vita manet hominem in aeternum, non autem pietatis vita, nisi quantum haec concordat cum illa. Quod charitatis vita maneat hominem in aeternum, etiam constat a Domini verbis apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis; et tunc reddet unicuique secundum facta ejus, xvi 27:
et apud Johannem, Exibunt, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii, v 29;
tum ex illis quae apud Matthaeum (x)xxv 31 ad fin. @1 i est$