Arcana Coelestia (Elliott) n. 8981

Previous Number Next Number See English 

8981. `Si dominus ejus dederit ei mulierem': quod significet a spirituali adjunctum bonum vero cum in pugna, constat ex significatione `domini' quod hic (x)sit' spirituale, per `dominum' enim hic intelligitur aliquis ex filiis Israelis, et per `filios Israelis' significantur illi qui veri spiritualis Ecclesiae homines sunt, hoc est, qui ex affectione quae amoris, seu quod idem, qui ex charitate faciunt bonum; quod `filii Israelis' sint spiritualis Ecclesiae homines, videatur n. (x)6426, 6862, 6868, 7035, 7062, (x)7198, 7201, 7215, 7223, 7957, 8234, 8805; proinde per eosdem in sensu abstracto significantur vera et bona spiritualia, n. 5414, 5801, 5803, (x)5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879; inde est quod per `dominum' hic significetur spirituale; et ex significatione `dare ei mulierem' quod sit adjungere vero bonum, nam `dare' cum dicitur de muliere, est adjungere, et `servus' est qui in vero doctrinae et non in bono correspondente, n. 8974, et `mulier' est jucundum, n. 8980, hic autem bonum, quia est datum, hoc est, adjunctum, a spirituali, omne enim id dicitur bonum, quod venit a spirituali, quoniam ipsum spirituale est bonum charitatis; quod `mulier' sit bonum, videatur n. 915, 2517, 4823, 6014, (x)8337; quod sit cum in pugna, est quia dicitur si dominus ejus dederit ei mulierem, quod post servitium mulier esset domini; inde patet quod mulier esset servi cum in servitio et non postea, ita cum in pugna, et non post pugnam, nam per `servitium sex annorum' significatur labor et pugna, n. 8975. 2 Quis non videre potest quod in hoc statuto sit arcanum quod non notum esse potest quam cui revelatum est? apparet enim in externa forma sicut contra justitiam Divinam quod mulier data servo remaneret domini cum ille ex servitio exiret, cum tamen mulier erit viri sui in perpetuum; talia sunt plura alia quae a Jehovah mandata sunt filiis Israelis, sicut quod illi peterent ab Aegyptiis vasa auri et argenti, ac vestes, et sic depraedarentur illos, praeter alia similia, de quibus in suis locis; sed illa, tametsi in externa forma, ut dictum, apparent contra justitiam (x)Divinam usque tamen non ita sunt, fluunt enim ex legibus ordinis Divini in caelis, quae leges sunt ipsissimae leges justitiae; sed leges illae non patent nisi evolvantur e sensu litterae per sensum internum. Lex ex qua fluit hoc statutum est quod illis qui in externis Ecclesiae sunt ab infantia, non conjungi possit bonum spirituale, sed solum adjungi quamdiu sunt in pugna, et quod post pugnam recedat; ut pateat quomodo cum hoc se habet, 3 est enim arcanum, paucis dicetur: qui ab infantia parum cogitarunt de vita aeterna, ita de salute animae suae, sed de vita mundana et de ejus prosperitate, {1}(m)et usque vixerunt vitam moralem bonam, et quoque crediderunt veris doctrinae Ecclesiae suae,(n) illi cum ad aetatem adultiorem veniunt, non possunt reformari aliter quam per adjunctionem boni spiritualis cum in pugna sunt, {2}sed bonum illud usque non retinent sed modo per illud confirmant {3}suae doctrinae vera; causa quod tales sint, est quia in vita anteacta indulserunt amoribus mundanis, qui cum irradicati sunt, non (x)sinunt ut vero conjungatur bonum spirituale, nam illi amores huic bono prorsus repugnant; sed usque potest bonum spirituale occupare cogitationem quando cessant amores illi, ut fit cum in anxietate sunt, in infortuniis, inque morbis, et similibus; tunc influit affectio benefaciendi {4} ex charitate, sed ea affectio inservit modo pro confirmandis et altius irradicandis veris doctrinae, {5}ea autem non potest conjungi vero; causa est quia affectio illa charitatis influens {6}implet modo mentis intellectuale sed non intrat in voluntarium ejus, et quod non intrat in voluntarium, hoc non appropriatur, ita non conjungitur, nam conjunctio {7}boni et veri apud hominem fit cum verum intrat voluntatem, proinde cum homo vult illud et ex velle facit illud, tunc primum verum fit bonum, seu quod idem, fides fit charitas; 4 hoc non fieri potest apud illos qui ab infantia indulserunt amoribus mundi et tamen in vero doctrinae Ecclesiae suae sunt, nam voluntarium eorum est possessum ab amoribus illis, qui amores prorsus in opposito sunt et rejiciunt bonum spirituale; admittunt id (x)solum in mentis intellectuale, hoc est, in cogitationem, quando illi amores sopiti sunt, quod {8}fit, ut dictum supra, in statu morbi, aut {9}infortunii, aut in anxietate, proinde in labore (c)ac in aliqua pugna. Hoc arcanum est quod in hoc statuto latet reconditum; et quia hoc statutum sic fuit repraesentativum legis ordinis Divini de illis qui m vero doctrinae sunt et non in bono correspondente, idcirco in Ecclesia repraesentativa conveniens justitiae Divinae fuit, etiam in forma externa. @1 marked for insertion after animae suae$ @2 quod bonum$ @3 sua$ @4 i quasi$ @5 non autem conjungi potest$ @6 modo implet cogitationem hoc est$ @7 veri et boni$ @8 sit$ @9 in alicujus infortunio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church