Arcana Coelestia (Elliott) n. 6367

Previous Number Next Number See English 

6367. `Catulus leonis Jehudah': quod significet innocentiam cum viribus innatis, constat ex significatione `leonis' quod sit bonum amoris et verum inde in sua potentia, de qua sequitur; ita `catulus leonis' est innocentia cum viribus; quod cum viribus innatis, est quia `Jehudah' hic est caeleste amoris, et caeleste amoris est in parte voluntaria, n. 895, 927, 4493, 5113, ita ei vires innatae; nam homo in illa quae sunt voluntariae partis, nascitur; inde illi qui ab Antiquissima Ecclesia quae erat caelestis, nati fuerunt in bonum amoris quoad tantum quantum boni in voluntario eorum fuit; ex eo nunc est quod vires dicantur innatae. Quod `catulus leonis' sit innocentia, est quia `leo' est bonum amoris caelestis, et `catulus' est sicut infans ejus, ita innocentia. [2]Quod `leo' sit bonum amoris caelestis et inde verum in sua potentia, tum quod in opposito sensu sit malum amoris sui in sua potentia, constat a locis in Verbo ubi leo nominatur; quod sit bonum amoris caelestis, apud Johannem, Ecce vicit leo qui est ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum, et solvat septem sigilla ejus, Apoc. v 5;

ibi Dominus vocatur `Leo' ex omnipotentia quae est Ipsius Divino Amori et inde Divino Vero: alibi etiam in Verbo Jehovah seu Dominus comparatur leoni, ut apud Hosheam, Post Jehovam ibunt, sicut leo rugiet, quia ille rugiet, et cum honore accedent filii a mari, xi 10:

[3]tum apud Esaiam, Sic dixit Jehovah ad me, Quemadmodum rugit leo, et juvenis leo super rapina sua, cum occurrit super eum plenitudo pastorum, a quorum voce non consternatur, et a tumultu eorum non affligitur, sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus, xxxi 4;

ibi omnipotentia Divini Boni comparatus `leoni', et omnipotentia Divini Veri inde comparatur `juveni leoni', nam dicitur quod `descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus'; `mons' enim `Zionis' significat Bonum Divini Amoris, et `collis ejus' Divinum Verum inde, n. 795, 796, 1430, 4210. [4]Propterea etiam `quatuor animalibus' apud Ezechielem et apud Johannem, per quae intelliguntur cherubi, `erant facies hominis, leonis, bovis et aquilae': apud Ezechielem, Similitudo facierum quatuor animalium, facies hominis et facies leonis ad dextrum quatuor illis, et facies bovis quatuor illis ad sinistrum, et facies aquilae quatuor illis, i 10, x 14: et apud Johannem, Ante thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro, et primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti, Apoc. iv 6, 7;

quod animalia illa fuerint cherubi, dicitur {1}apud Ezechielem x, et quoque patet a descriptione eorum apud Johannem, quod nempe `habuerint oculos ante et retro'; per `cherubos' enim significatur praevidentia et providentia Domini, n. 308; quod `eis facies leonis' erat ex omnipotentia Divini Veri ex Divino Bono, quae providentiae; similiter cherubi circum novum templum apud Ezechielem xli 19. [5]Quod caelestes qui in potentia sunt ex bono et inde vero, quae a Domino, intelligantur per `leones', patet apud Davidem, Non defectus timentibus Jehovam, leones juvenes egebunt et esurient, sed quaerentes Jehovam non egebunt ullo bono, Ps. xxxiv 10, 11 (A.V. 9, 10):

apud eundem, Leones rugientes ad praedam, et ad quaerendum a Deo cibum, oritur sol, colliguntur, et in habitaculis suis recubant, Ps. civ 21, 22:

in prophetico Bileami, Eo tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus? en populus sicut vetus leo surget, et sicut leo juvenis efferet se, non requiescet donec comederit rapinam, Num. xxiii 23, 24: [6]et dein, Cum Bileamus vidit Israelem habitantem juxta tribus suas . . . dixit; Incurvat se, cubat sicut leo, et sicut leo vetus, quis suscitabit eum? (x)xxiv 2, 9;

est caeleste quod hic describitur, quia est ordo caelestis quem repraesentabant tribus per castrametationes suas, quem in spiritu videbat Bileamus cum `vidit Israelem habitantem juxta tribus', n. 6335; ille ordo est ex Divino Bono per Divinum Verum a Domino; in illo ordine est omnis potentia, quae ibi est `leo qui incurvat se, et cubat': [7]apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi {2}apud gentes, in medio populorum multorum sicut leo inter bestias silvae, sicut juvenis leo inter greges ovium, qui si transiverit, conculcabit et disperget, et non eripiens; exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui exscindentur, v 7, 8;

hic `leo et juvenis leo' pro caelesti bono et caelesti vero, quae sunt `reliquiae Jacobi'. Pro simili etiam apud Esaiam xxi (x)8, Jer. xxv 38, Ezech. (x)xxxviii 13, Zach. xi 3. Tale etiam repraesentabant Leones ad thronum eboris qui Salomoni, duo juxta manus throni, et duodecim super sex gradibus, 1 Reg. x 18-20;

tum, Leones super clausuris decem basium ex aere, 1 Reg. vii 29, 36. [8]Quod `leo' in opposito sensu significet malum amoris sui in sua potentia, patet ab his locis: apud Esaiam, Non erit ibi leo, et rapax ferarum non ascendet in ea, non invenietur ibi; sed ibunt liberi, sic redempti Jehovae revertentur, et venient Zionem cum cantu, xxxv 9, 10:

apud Jeremiam, Israel quare factus in praedam contra eum rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram ejus in vastitatem, ii (14,) 15:

apud eundem, Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem, iv 7:

apud eundem, Non cognoverunt viam Jehovae, judicium Dei sui, . . . propterea percussit eos leo de silva, et lupus camporum devastabit eos,v 4, 6:

apud Nahum, Ubi habitaculum leonum, et pascuum leonum juvenum; ubi incessit leo, vetus leo, catulus leonis, nec terrens: leo rapiens satis pro catulis, et strangulans veteribus leaenis suis, implensque praeda cavernas suas, et habitacula sua rapto: Ecce Ego contra te, dictum Jehovae Zebaoth, et accendam fumo currum (x)ejus, leones autem juvenes tuos comedet gladius; atque exscindam e terra praedam tuam, ii 12-14;

ubi de Ninive; in illis locis `leo' pro potentia quae malo amoris sui, cum perdit et vastat: pariter apud Jer. xii 8, xlix 19, l 17, 44, li 38, Ezech. xix 2 - (x)9, xxxii 2, Joel i 6, Zeph. iii 3, Ps. lvii 5 (A.V. 4), lviii 7 (A.V. 6), xci 13, Apoc. xiii 2. @1 in cap. x Ezech.$ @2 inter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church