6368. `A praeda, fili mi, ascendisti': quod significet quod a Domino per caeleste liberatio plurium ab inferno, constat a significatione `a praeda (x)ascendere' quod sit liberatio ab inferno, de qua sequitur; et a repraesentatione `Jehudae' qui hic est `fili mi', quod sit Divinum caeleste, de qua n. 6363; quod `a praeda ascendere' sit liberatio ab inferno, est inde quia homo ex se in inferno est, voluntas enim et cogitatio ejus ex proprio non est nisi quam malum et inde falsum, per quae ita alligatus est inferno ut inde non possit nisi vi avelli; haec avulsio et liberatio est quae vocatur `praeda'; hoc quia fit ex Divino Bono Domini, {1} ideo dicitur quod a Domino per caeleste liberatio plurium ab inferno. [2]Sed sciendum quod nemo ab inferno avelli (c)et liberari queat nisi in vita corporis in bono spirituali fuerit, hoc est, in charitate per fidem; nam nisi in illo bono per fidem fuerit, non est aliquid quod recipit bonum quod influit a Domino, sed transfluit, praeter quod alicubi possit figi; inde hi non possunt ab inferno avelli seu liberari; omnes enim status quos homo sibi acquisivit in vita corporis, {2}retinentur in altera vita, et implentur; status boni apud bonos retinentur et implentur bono, et per hos elevantur {3}hi in caelum; et status mali apud malos retinentur et implentur malo, et per eos delabuntur in infernum; hoc est quod dicitur quod sicut homo moritur, ita maneat; (m)inde patet quinam per Divinum caeleste a Domino liberari possunt ab inferno.(n) @1 i et quoque per Illud$ @2 retinentur et implentur in altera vita$ @3 illi$