7779. `A primogenito Pharaonis sessuro super throno illius': quod significet vera falsificata fidei quae primo loco, constat ex significatione `primogeniti' quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit scientificum in communi pervertens vera Ecclesiae, de qua n. 6015, 6651, (x) 6679, 6683, 6692; ita `primogenitus Pharaonis' est fides talium, proinde fides falsificatorum verorum fidei; et ex significatione `throni' quod sit regnum veri, ac in opposito sensu regnum falsi, de qua n. 5313; quod {1}intelligantur per `primogenitum Pharaonis sessurum super throno illius' vera falsificata fidei quae primo loco, patet ex eo quod dicatur `usque ad primogenitum ancillae quae post molas,' per quae significantur vera falsificata fidei quae postremo loco; et praeterea filius regis est primarium, quia rex est caput. 2 Vera falsificata primo loco sunt illa quae {2}pro essentialibus agnoscuntur, sicut haec, quod fides salvet utcumque vixerat homo, et quod {3}salvet hominem in ultima vitae ejus hora, et quod tunc purus sit a peccatis, ita quod haec abstergantur momento, sicut sordes manuum ab aquis; quae ponunt (d)quod fides detur (d)absque charitate, et quod, quoad salvationem hominis, vita nihil faciat, {4}tum quod homo diabolus possit momento angelus Dei fieri; talia et similia sunt vera falsificata primo loco; quae inde derivantur proxime sunt secundo; {5} quae remote, sunt ultimo; dantur enim cujusvis veritatis derivationes {6}amplae et longa serie, quarum quaedam intrant directe, quaedam oblique, {7}quae modo tangunt, (t)ultima sunt. 3 Quod talia et similia sint vera falsificata fidei, {8}manifeste patet; quis enim non scit, si juste cogitat, quod vita fidei faciat ut homo spiritualis sit, non autem fides nisi quantum ejus implantatum est vitae? vita hominis est ejus amor, et quod amat, hoc vult et hoc intendit, et quod vult et intendit, hoc facit; hoc est hominis esse, non autem quod scit et quod cogitat et non vult; id esse hominis nequaquam potest mutari in aliud esse per cogitare de mediatione et salvatione, sed per novam regenerationem, quae fit per multum vitae ejus; nam e novo concipietur, nascetur, adolescet {9}; hoc non fit per cogitare et loqui, sed per velle et agere. 4 Haec dicta sunt quia per `primogenitum Pharaonis et {10}primogenitos Aegyptiorum' significatur fides separata a charitate; quae quod non fides sit, sed {11} scientia talium quae sunt fidei, in praecedentibus ostensum est. Quod `Aegyptiorum primogeniti' illam fidem repraesentaverint, est causa quia Aegyptii prae reliquis, qui Ecclesiam repraesentativam post diluvii tempus constituerunt, {12}in scientia ritualium Ecclesiae erant n. 4749, 4964, 4966, 6004; eo {13} tempore omnes ritus {14} erant repraesentativi spiritualium quae in caelo; haec noverunt Aegyptii prae reliquis, sed successu temporis coeperunt amare solas cognitiones, ac tunc, similiter ac hodie, in scientia talium quae Ecclesiae sunt ponere omne Ecclesiae, et non amplius in charitatis vita; ita invertebant totum ordinem Ecclesiae, quo inverso, vera quae fidei vocantur non potuerunt non falsificari; nam vera quae contra ordinem Divinum applicantur, quod fit cum ad mala, et apud Aegyptios ad magica, non amplius {15} sunt vera apud illos, sed a malis ad quae applicantur, trahunt quod sint falsa {16}; sit illustrationi cultus {17}vituli apud Aegyptios: sciverunt quid vitulus 5 {18}repraesentabat, quod nempe bonum charitatis; quamdiu hoc sciverunt, et hoc cogitaverunt, cum vitulos viderent, aut cum pararent vitulos in conviviis charitatis, qualia {19}antiquis fuerunt, (c)et postea cum {20}vituli adhiberentur in sacrificiis, tunc sane cogitabant, et simul cum angelis in caelo, nam illis vitulus est bonum charitatis; cum autem inciperent vitulos ex auro facere, et illos in templis suis ponere, ac colere, tunc {21}insane cogitabant, et simul cum infernalibus; ita invertebant repraesentativum verum in repraesentativum falsum. @1 sint$ @2 essentialia vocantur, ut pro exemplo$ @3 hoc fieri posset in ultima vitae hora, ac ita quod peccata abstergantur momento, sicut manus illotae aquis$ @4 et$ @5 i et$ @6 in$ @7 quae altered to quaedam$ @8 quae in se non vera sunt, sed falsa, patet manifeste a Domini verbis de amore et charitate, deque vita; ubivis; et quod vita sit quae facit hominem, et sequatur illum From quod to facit ho is deleted, probably in error.$ @9 i, ac hoc est dein aetates percurret$ @10 per primogenitos reliquorum in Aegypto$ @11 i modo$ @12 habuerunt cognitiones rerum Ecclesiae et excoluerunt illas$ @13 i enim$ @14 i Ecclesiae$ @15 i dicenda$ @16 i, hoc est, separata a charitate falsum est$ @17 Aegyptiorum$ @18 significabat altered to significavit$ @19 eo tempore$ @20 adhiberent vitulos$ @21 consociabant se cum infernalibus, quia applicabant id quod bonum repraesentabat ad malum et ad magicum; quod tale verum per applicationem ad malum falsificatum sit, et ideo damnatum, patet$