Arcana Coelestia (Elliott) n. 1834

Previous Number Next Number See English 

1834. 'Descendit volatile super corpora': quod significet mala et inde falsa quae destruere vellent, constat a significatione 'volatilis' quod sit falsum; volatile in Verbo significat verum, ut ostensum supra, tum in opposito sensu falsum, ut solent fere omnes significationes talium in Verbo, quod nempe in utroque sensu; quod quoque falsum, ostensum est prius n. 778, 866, 988. Quisque videre potest quod hoc arcana significet, alioquin non memoratu dignum fuisset; quodnam arcanum significat, etiam dictum, et patet a serie rerum in sensu interno, quod nempe sit de statu Ecclesiae; [2] Ecclesia cum exsuscitatur a Domino, principio insons est, et tunc unus amat alterum ut fratrem, sicut notum est ab Ecclesia Primitiva post Adventum Domini; omnes tunc filii Ecclesiae vixerunt inter se ut fratres, et quoque vocabant se fratres, seque mutuo amabant; sed post tractum temporis charitas diminuta est, et evanuit; qua evanescente successerunt mala, et cum malis se quoque insinuarunt falsa, inde schismata et haereses, quae nusquam forent si charitas regnaret et viveret; tunc ne quidem schisma appellarent schisma, nec haeresin haeresin, sed doctrinale secundum ejus opinionem, quod relinquerent cujusque conscientiae, modo non negaret principia, hoc est, Dominum, vitam aeternam, Verbum; et modo non esset contra ordinem Divinum, hoc est, contra praecepta decalogi. [3] Mala et inde falsa quae succedunt in Ecclesia, evanescente charitate, sunt quae hic intelliguntur per 'volatile quod Abram abegit,' hoc est, quod Dominus, qui hic per Abram repraesentatur, profugavit; Abram nihil nisi quam volatile abegit, et nihil usquam mali et falsi; nec cognoscitur Abraham in caelo quam ut alius homo, qui nihil prorsus ex se potest, sed solus Dominus; ut quoque per Esaiam dicitur, Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 16.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church